Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Venator capta maele superbus adest:
- Omnis ab urbano venit ad mare cena macello.
- Callai+cum mandas siquid ad Oceanum—.
- O molles tibi quindecim, Calene,
- Quos cum Sulpicia tua iugales
- Indulsit deus et peregit annos!
- O nox omnis et hora, quae notata est
- Caris litoris Indici lapillis!
- O quae proelia, quas utrimque pugnas
- Felix lectulus et lucerna vidit
- Nimbis ebria Nicerotianis!
- Vixisti tribus, o Calene, lustris:
- Aetas haec tibi tota conputatur
- Et solos numeras dies mariti.
- Ex illis tibi si diu rogatam
- Lucem redderet Atropos vel unam,
- Malles, quam Pyliam quater senectam.
- Consule te Bruto quod iuras, Lesbia, natam,
- Mentiris. Nata es, Lesbia, rege Numa?
- Sic quoque mentiris. Namque, ut tua saecula narrant,