Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Inpedient lepores umida lina meos.—
  2. Dum loquor, ecce redit sporta piscator inani,
  3. Venator capta maele superbus adest:
  4. Omnis ab urbano venit ad mare cena macello.
  5. Callai+cum mandas siquid ad Oceanum—.
  1. O molles tibi quindecim, Calene,
  2. Quos cum Sulpicia tua iugales
  3. Indulsit deus et peregit annos!
  4. O nox omnis et hora, quae notata est
  5. Caris litoris Indici lapillis!
  6. O quae proelia, quas utrimque pugnas
  7. Felix lectulus et lucerna vidit
  8. Nimbis ebria Nicerotianis!
  9. Vixisti tribus, o Calene, lustris:
  10. Aetas haec tibi tota conputatur
  11. Et solos numeras dies mariti.
  12. Ex illis tibi si diu rogatam
  13. Lucem redderet Atropos vel unam,
  14. Malles, quam Pyliam quater senectam.
  1. Consule te Bruto quod iuras, Lesbia, natam,
  2. Mentiris. Nata es, Lesbia, rege Numa?
  3. Sic quoque mentiris. Namque, ut tua saecula narrant,
  4. Ficta Prometheo diceris esse luto.
  1. Semper cum mihi diceretur esse
  2. Secreto mea Polla cum cinaedo,
  3. Inrupi, Lupe. Non erat cinaedus.
  1. Mense novo Iani veterem, Proculeia, maritum
  2. Deseris atque iubes res sibi habere suas.
  3. Quid, rogo, quid factum est? subiti quae causa doloris?
  4. Nil mihi respondes? Dicam ego: praetor erat.
  5. Constatura fuit Megalensis purpura centum
  6. Milibus, ut nimium munera parca dares,
  7. Et populare sacrum bis milia dena tulisset.
  8. Discidium non est hoc, Proculeia: lucrum est.
  1. Tam dubia est lanugo tibi, tam mollis, ut illam
  2. Halitus et soles et levis aura terat.
  3. Celantur simili ventura Cydonea lana,
  4. Pollice virgineo quae spoliata nitent.
  5. Fortius inpressi quotiens tibi basia quinque,
  6. Barbatus labris, Dindyme, fio tuis.
  1. Septima iam, Phileros, tibi conditur uxor in agro.
  2. Plus nulli, Phileros, quam tibi, reddit ager.
  1. Quinte Caledonios Ovidi visure Britannos
  2. Et viridem Tethyn Oceanumque patrem,
  3. Ergo Numae colles et Nomentana relinquis
  4. Otia, nec retinet rusque focusque senem?
  5. Gaudia tu differs, at non et stamina differt
  6. Atropos, atque omnis scribitur hora tibi.
  7. Praestiteris caro—quis non hoc laudet?—amico,
  8. Ut potior vita sit tibi sancta fides;
  9. Sed reddare tuis tandem mansure Sabinis
  10. Teque tuas numeres inter amicitias.
  1. Si quid lene mei dicunt et dulce libelli,
  2. Si quid honorificum pagina blanda sonat,
  3. Hoc tu pingue putas et costam rodere mavis,
  4. Ilia Laurentis cum tibi demus apri.
  5. Vaticana bibas, si delectaris aceto:
  6. Non facit ad stomachum nostra lagona tuum.
  1. Omnia vis belle, Matho, dicere. Dic aliquando
  2. Et bene; dic neutrum; dic aliquando male.
  1. Vitam quae faciant beatiorem,