Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Addixti servum nummis here mille ducentis,
  2. Ut bene cenares, Calliodore, semel.
  3. Nec bene cenasti: mullus tibi quattuor emptus
  4. Librarum cenae pompa caputque fuit.
  5. Exclamare libet: 'Non est hic, inprobe, non est
  6. Piscis: homo est; hominem, Calliodore, comes.'
  1. Haec mihi quae colitur violis pictura rosisque,
  2. Quos referat voltus, Caediciane, rogas?
  3. Talis erat Marcus mediis Antonius annis
  4. Primus: in hoc iuvenem se videt ore senex.
  5. Ars utinam mores animumque effingere posset!
  6. Pulchrior in terris nulla tabella foret.
  1. Simplicior priscis, Munati Galle, Sabinis,
  2. Cecropium superas qui bonitate senem,
  3. Sic tibi consoceri claros retinere penates
  4. Perpetua natae det face casta Venus:
  5. Ut tu, si viridi tinctos aerugine versus
  6. Forte malus livor dixerit esse meos,
  7. Ut facis, a nobis abigas, nec scribere quemquam
  8. Talia contendas carmina, qui legitur.
  9. Hunc servare modum nostri novere libelli,
  10. Parcere personis, dicere de vitiis.
  1. Di tibi dent quidquid, Caesar Traiane, mereris
  2. Et rata perpetuo quae tribuere velint:
  3. Qui sua restituis spoliato iura patrono
  4. —Libertis exul non erit ille suis—,
  5. Dignus es, ut possis totum servare clientem:
  6. Ut—liceat tantum vera probare—potes.
  1. Omnes Sulpiciam legant puellae,
  2. Uni quae cupiunt viro placere;
  3. Omnes Sulpiciam legant mariti,
  4. Uni qui cupiunt placere nuptae.
  5. Non haec Colchidos adserit furorem
  6. Diri prandia nec refert Thyestae;
  7. Scyllam, Byblida nec fuisse credit:
  8. Sed castos docet et probos amores,
  9. Lusus, delicias facetiasque.
  10. Cuius carmina qui bene aestimarit,