Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Sicut puellae non amantis aestatem
  2. Mota salubre purpura venit frigus.
  3. Nec saeta longo quaerit in mari praedam,
  4. Sed a cubili lectuloque iactatam
  5. Spectatus alte lineam trahit piscis.
  6. Si quando Nereus sentit Aeoli regnum,
  7. Ridet procellas tuta de suo mensa:
  8. Piscina rhombum pascit et lupos vernas,
  9. Natat ad magistrum delicata muraena,
  10. Nomenculator mugilem citat notum,
  11. Et adesse iussi prodeunt senes mulli.
  12. Frui sed istis quando Roma permittit?
  13. Quot Formianos inputat dies annus
  14. Negotiosis rebus urbis haerenti?
  15. O ianitores vilicique felices!
  16. Dominis parantur ista, serviunt vobis.
  1. Addixti servum nummis here mille ducentis,
  2. Ut bene cenares, Calliodore, semel.
  3. Nec bene cenasti: mullus tibi quattuor emptus
  4. Librarum cenae pompa caputque fuit.
  5. Exclamare libet: 'Non est hic, inprobe, non est
  6. Piscis: homo est; hominem, Calliodore, comes.'
  1. Haec mihi quae colitur violis pictura rosisque,
  2. Quos referat voltus, Caediciane, rogas?
  3. Talis erat Marcus mediis Antonius annis
  4. Primus: in hoc iuvenem se videt ore senex.
  5. Ars utinam mores animumque effingere posset!
  6. Pulchrior in terris nulla tabella foret.
  1. Simplicior priscis, Munati Galle, Sabinis,
  2. Cecropium superas qui bonitate senem,
  3. Sic tibi consoceri claros retinere penates
  4. Perpetua natae det face casta Venus:
  5. Ut tu, si viridi tinctos aerugine versus
  6. Forte malus livor dixerit esse meos,
  7. Ut facis, a nobis abigas, nec scribere quemquam
  8. Talia contendas carmina, qui legitur.
  9. Hunc servare modum nostri novere libelli,
  10. Parcere personis, dicere de vitiis.