Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Raptum quae Phryga pertulit Tonanti;
- Illic parva tui domus Pedonis
- Caelata est aquilae minore pinna.
- Sed ne tempore non tuo disertam
- Pulses ebria ianuam, videto:
- Totos dat tetricae dies Minervae,
- Dum centum studet auribus virorum
- Hoc quod saecula posterique possint
- Arpinis quoque conparare chartis.
- Seras tutior ibis ad lucernas:
- Haec hora est tua, cum furit Lyaeus,
- Cum regnat rosa, cum madent capilli:
- Tunc me vel rigidi legant Catones.
- Scribere te quae vix intellegat ipse Modestus
- Et vix Claranus, quid rogo, Sexte, iuvat?
- Non lectore tuis opus est, sed Apolline libris:
- Iudice te maior Cinna Marone fuit.
- Sic tua laudentur sane: mea carmina, Sexte,
- Grammaticis placeant, ut sine grammaticis.
- Cur spleniato saepe prodeam mento
- Albave pictus sana labra cerussa,
- Philaeni, quaeris? basiare te nolo.
- Iam numerat placido felix Antonius aevo
- Quindecies actas Primus Olympiadas
- Praeteritosque dies et tutos respicit annos
- Nec metuit Lethes iam propioris aquas.
- Nulla recordanti lux est ingrata gravisque;
- Nulla fuit, cuius non meminisse velit.
- Ampliat aetatis spatium sibi vir bonus: hoc est
- Vivere bis, vita posse priore frui.
- Natales mihi Martiae Kalendae,
- Lux formosior omnibus Kalendis,
- Qua mittunt mihi munus et puellae,
- Quinquagensima liba septimamque
- Vestris addimus hanc focis acerram.
- His vos, si tamen expedit roganti,
- Annos addite bis precor novenos,
- Ut nondum nimia piger senecta,
- Sed vitae tribus areis peractis
- Lucos Elysiae petam puellae.
- Post hunc Nestora nec diem rogabo.
- In matutina nuper spectatus harena
- Mucius, inposuit qui sua membra focis,
- Si patiens durusque tibi fortisque videtur,
- Abderitanae pectora plebis habes.
- Nam cum dicatur tunica praesente molesta
- 'Ure manum,' plus est dicere 'Non facio.'
- Vare, Paraetonias Latia modo vite per urbes
- Nobilis et centum dux memorande viris,
- At nunc Ausonio frustra promisse Quirino,
- Hospita Lagei litoris umbra iaces.
- Spargere non licuit frigentia fletibus ora,
- Pinguia nec maestis addere tura rogis.
- Sed datur aeterno victurum carmine nomen: