Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Raptum quae Phryga pertulit Tonanti;
  2. Illic parva tui domus Pedonis
  3. Caelata est aquilae minore pinna.
  4. Sed ne tempore non tuo disertam
  5. Pulses ebria ianuam, videto:
  6. Totos dat tetricae dies Minervae,
  7. Dum centum studet auribus virorum
  8. Hoc quod saecula posterique possint
  9. Arpinis quoque conparare chartis.
  10. Seras tutior ibis ad lucernas:
  11. Haec hora est tua, cum furit Lyaeus,
  12. Cum regnat rosa, cum madent capilli: