Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Udi vertice lubricum theatri
  2. Mirantisque feras avemque regis,
  3. Raptum quae Phryga pertulit Tonanti;
  4. Illic parva tui domus Pedonis
  5. Caelata est aquilae minore pinna.
  6. Sed ne tempore non tuo disertam
  7. Pulses ebria ianuam, videto:
  8. Totos dat tetricae dies Minervae,
  9. Dum centum studet auribus virorum
  10. Hoc quod saecula posterique possint
  11. Arpinis quoque conparare chartis.
  12. Seras tutior ibis ad lucernas:
  13. Haec hora est tua, cum furit Lyaeus,
  14. Cum regnat rosa, cum madent capilli: