Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Illic Orphea protinus videbis
  2. Udi vertice lubricum theatri
  3. Mirantisque feras avemque regis,
  4. Raptum quae Phryga pertulit Tonanti;
  5. Illic parva tui domus Pedonis
  6. Caelata est aquilae minore pinna.
  7. Sed ne tempore non tuo disertam
  8. Pulses ebria ianuam, videto:
  9. Totos dat tetricae dies Minervae,
  10. Dum centum studet auribus virorum
  11. Hoc quod saecula posterique possint
  12. Arpinis quoque conparare chartis.
  13. Seras tutior ibis ad lucernas:
  14. Haec hora est tua, cum furit Lyaeus,