Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Altum vincere tramitem Suburae.
  2. Illic Orphea protinus videbis
  3. Udi vertice lubricum theatri
  4. Mirantisque feras avemque regis,
  5. Raptum quae Phryga pertulit Tonanti;
  6. Illic parva tui domus Pedonis
  7. Caelata est aquilae minore pinna.
  8. Sed ne tempore non tuo disertam
  9. Pulses ebria ianuam, videto:
  10. Totos dat tetricae dies Minervae,
  11. Dum centum studet auribus virorum
  12. Hoc quod saecula posterique possint
  13. Arpinis quoque conparare chartis.
  14. Seras tutior ibis ad lucernas:
  15. Haec hora est tua, cum furit Lyaeus,
  16. Cum regnat rosa, cum madent capilli: