Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Facundo mea Plinio Thalia
  2. I perfer: brevis est labor peractae
  3. Altum vincere tramitem Suburae.
  4. Illic Orphea protinus videbis
  5. Udi vertice lubricum theatri
  6. Mirantisque feras avemque regis,
  7. Raptum quae Phryga pertulit Tonanti;
  8. Illic parva tui domus Pedonis
  9. Caelata est aquilae minore pinna.
  10. Sed ne tempore non tuo disertam
  11. Pulses ebria ianuam, videto:
  12. Totos dat tetricae dies Minervae,
  13. Dum centum studet auribus virorum
  14. Hoc quod saecula posterique possint
  15. Arpinis quoque conparare chartis.
  16. Seras tutior ibis ad lucernas:
  17. Haec hora est tua, cum furit Lyaeus,
  18. Cum regnat rosa, cum madent capilli:
  19. Tunc me vel rigidi legant Catones.
  1. Scribere te quae vix intellegat ipse Modestus
  2. Et vix Claranus, quid rogo, Sexte, iuvat?
  3. Non lectore tuis opus est, sed Apolline libris:
  4. Iudice te maior Cinna Marone fuit.
  5. Sic tua laudentur sane: mea carmina, Sexte,
  6. Grammaticis placeant, ut sine grammaticis.
  1. Cur spleniato saepe prodeam mento
  2. Albave pictus sana labra cerussa,
  3. Philaeni, quaeris? basiare te nolo.
  1. Iam numerat placido felix Antonius aevo
  2. Quindecies actas Primus Olympiadas
  3. Praeteritosque dies et tutos respicit annos
  4. Nec metuit Lethes iam propioris aquas.
  5. Nulla recordanti lux est ingrata gravisque;
  6. Nulla fuit, cuius non meminisse velit.
  7. Ampliat aetatis spatium sibi vir bonus: hoc est
  8. Vivere bis, vita posse priore frui.
  1. Natales mihi Martiae Kalendae,
  2. Lux formosior omnibus Kalendis,
  3. Qua mittunt mihi munus et puellae,
  4. Quinquagensima liba septimamque
  5. Vestris addimus hanc focis acerram.
  6. His vos, si tamen expedit roganti,
  7. Annos addite bis precor novenos,
  8. Ut nondum nimia piger senecta,
  9. Sed vitae tribus areis peractis
  10. Lucos Elysiae petam puellae.
  11. Post hunc Nestora nec diem rogabo.
  1. In matutina nuper spectatus harena
  2. Mucius, inposuit qui sua membra focis,
  3. Si patiens durusque tibi fortisque videtur,
  4. Abderitanae pectora plebis habes.
  5. Nam cum dicatur tunica praesente molesta
  6. 'Ure manum,' plus est dicere 'Non facio.'
  1. Vare, Paraetonias Latia modo vite per urbes
  2. Nobilis et centum dux memorande viris,
  3. At nunc Ausonio frustra promisse Quirino,