Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Sed non rusticulum tamen libellum
  2. Facundo mea Plinio Thalia
  3. I perfer: brevis est labor peractae
  4. Altum vincere tramitem Suburae.
  5. Illic Orphea protinus videbis
  6. Udi vertice lubricum theatri
  7. Mirantisque feras avemque regis,
  8. Raptum quae Phryga pertulit Tonanti;
  9. Illic parva tui domus Pedonis
  10. Caelata est aquilae minore pinna.
  11. Sed ne tempore non tuo disertam
  12. Pulses ebria ianuam, videto:
  13. Totos dat tetricae dies Minervae,
  14. Dum centum studet auribus virorum
  15. Hoc quod saecula posterique possint
  16. Arpinis quoque conparare chartis.
  17. Seras tutior ibis ad lucernas:
  18. Haec hora est tua, cum furit Lyaeus,
  19. Cum regnat rosa, cum madent capilli:
  20. Tunc me vel rigidi legant Catones.