Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Arpinis quoque conparare chartis.
- Seras tutior ibis ad lucernas:
- Haec hora est tua, cum furit Lyaeus,
- Cum regnat rosa, cum madent capilli:
- Tunc me vel rigidi legant Catones.
- Scribere te quae vix intellegat ipse Modestus
- Et vix Claranus, quid rogo, Sexte, iuvat?
- Non lectore tuis opus est, sed Apolline libris:
- Iudice te maior Cinna Marone fuit.
- Sic tua laudentur sane: mea carmina, Sexte,
- Grammaticis placeant, ut sine grammaticis.
- Cur spleniato saepe prodeam mento
- Albave pictus sana labra cerussa,
- Philaeni, quaeris? basiare te nolo.
- Iam numerat placido felix Antonius aevo
- Quindecies actas Primus Olympiadas
- Praeteritosque dies et tutos respicit annos
- Nec metuit Lethes iam propioris aquas.