Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Caelata est aquilae minore pinna.
  2. Sed ne tempore non tuo disertam
  3. Pulses ebria ianuam, videto:
  4. Totos dat tetricae dies Minervae,
  5. Dum centum studet auribus virorum
  6. Hoc quod saecula posterique possint
  7. Arpinis quoque conparare chartis.
  8. Seras tutior ibis ad lucernas:
  9. Haec hora est tua, cum furit Lyaeus,
  10. Cum regnat rosa, cum madent capilli:
  11. Tunc me vel rigidi legant Catones.
  1. Scribere te quae vix intellegat ipse Modestus
  2. Et vix Claranus, quid rogo, Sexte, iuvat?
  3. Non lectore tuis opus est, sed Apolline libris:
  4. Iudice te maior Cinna Marone fuit.
  5. Sic tua laudentur sane: mea carmina, Sexte,
  6. Grammaticis placeant, ut sine grammaticis.
  1. Cur spleniato saepe prodeam mento
  2. Albave pictus sana labra cerussa,
  3. Philaeni, quaeris? basiare te nolo.
  1. Iam numerat placido felix Antonius aevo
  2. Quindecies actas Primus Olympiadas