Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Illic parva tui domus Pedonis
  2. Caelata est aquilae minore pinna.
  3. Sed ne tempore non tuo disertam
  4. Pulses ebria ianuam, videto:
  5. Totos dat tetricae dies Minervae,
  6. Dum centum studet auribus virorum
  7. Hoc quod saecula posterique possint
  8. Arpinis quoque conparare chartis.
  9. Seras tutior ibis ad lucernas:
  10. Haec hora est tua, cum furit Lyaeus,
  11. Cum regnat rosa, cum madent capilli:
  12. Tunc me vel rigidi legant Catones.
  1. Scribere te quae vix intellegat ipse Modestus