Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Turba tamen non deest, sterilem quae curet amicum.
  2. Eheu! quam fatuae sunt tibi, Roma, togae!
  1. Nec doctum satis et parum severum,
  2. Sed non rusticulum tamen libellum
  3. Facundo mea Plinio Thalia
  4. I perfer: brevis est labor peractae
  5. Altum vincere tramitem Suburae.
  6. Illic Orphea protinus videbis
  7. Udi vertice lubricum theatri
  8. Mirantisque feras avemque regis,
  9. Raptum quae Phryga pertulit Tonanti;
  10. Illic parva tui domus Pedonis