Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Nec vocat ad cenam Marius, nec munera mittit,
- Nec spondet, nec volt credere, sed nec habet.
- Turba tamen non deest, sterilem quae curet amicum.
- Eheu! quam fatuae sunt tibi, Roma, togae!
- Nec doctum satis et parum severum,
- Sed non rusticulum tamen libellum
- Facundo mea Plinio Thalia
- I perfer: brevis est labor peractae
- Altum vincere tramitem Suburae.
- Illic Orphea protinus videbis
- Udi vertice lubricum theatri
- Mirantisque feras avemque regis,
- Raptum quae Phryga pertulit Tonanti;
- Illic parva tui domus Pedonis
- Caelata est aquilae minore pinna.
- Sed ne tempore non tuo disertam
- Pulses ebria ianuam, videto:
- Totos dat tetricae dies Minervae,
- Dum centum studet auribus virorum
- Hoc quod saecula posterique possint
- Arpinis quoque conparare chartis.
- Seras tutior ibis ad lucernas:
- Haec hora est tua, cum furit Lyaeus,
- Cum regnat rosa, cum madent capilli:
- Tunc me vel rigidi legant Catones.
- Scribere te quae vix intellegat ipse Modestus
- Et vix Claranus, quid rogo, Sexte, iuvat?
- Non lectore tuis opus est, sed Apolline libris:
- Iudice te maior Cinna Marone fuit.
- Sic tua laudentur sane: mea carmina, Sexte,
- Grammaticis placeant, ut sine grammaticis.
- Cur spleniato saepe prodeam mento
- Albave pictus sana labra cerussa,
- Philaeni, quaeris? basiare te nolo.
- Iam numerat placido felix Antonius aevo
- Quindecies actas Primus Olympiadas
- Praeteritosque dies et tutos respicit annos
- Nec metuit Lethes iam propioris aquas.