Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Quidquid Agenoreo Tyros inproba cogit aheno:
  2. Quidquid habent omnes, accipe, quomodo das.
  1. Saturnalicio Macrum fraudare tributo
  2. Frustra, Musa, cupis: non licet: ipse petit;
  3. Sollemnesque iocos nec tristia carmina poscit,
  4. Et queritur nugas obticuisse meas.
  5. Mensorum longis sed nunc vacat ille libellis.
  6. Appia, quid facies, si legit ista Macer?
  1. Nec vocat ad cenam Marius, nec munera mittit,
  2. Nec spondet, nec volt credere, sed nec habet.
  3. Turba tamen non deest, sterilem quae curet amicum.
  4. Eheu! quam fatuae sunt tibi, Roma, togae!
  1. Nec doctum satis et parum severum,
  2. Sed non rusticulum tamen libellum
  3. Facundo mea Plinio Thalia
  4. I perfer: brevis est labor peractae
  5. Altum vincere tramitem Suburae.
  6. Illic Orphea protinus videbis
  7. Udi vertice lubricum theatri
  8. Mirantisque feras avemque regis,
  9. Raptum quae Phryga pertulit Tonanti;
  10. Illic parva tui domus Pedonis
  11. Caelata est aquilae minore pinna.
  12. Sed ne tempore non tuo disertam
  13. Pulses ebria ianuam, videto:
  14. Totos dat tetricae dies Minervae,
  15. Dum centum studet auribus virorum
  16. Hoc quod saecula posterique possint
  17. Arpinis quoque conparare chartis.
  18. Seras tutior ibis ad lucernas:
  19. Haec hora est tua, cum furit Lyaeus,
  20. Cum regnat rosa, cum madent capilli:
  21. Tunc me vel rigidi legant Catones.
  1. Scribere te quae vix intellegat ipse Modestus
  2. Et vix Claranus, quid rogo, Sexte, iuvat?
  3. Non lectore tuis opus est, sed Apolline libris:
  4. Iudice te maior Cinna Marone fuit.
  5. Sic tua laudentur sane: mea carmina, Sexte,
  6. Grammaticis placeant, ut sine grammaticis.
  1. Cur spleniato saepe prodeam mento
  2. Albave pictus sana labra cerussa,
  3. Philaeni, quaeris? basiare te nolo.
  1. Iam numerat placido felix Antonius aevo
  2. Quindecies actas Primus Olympiadas
  3. Praeteritosque dies et tutos respicit annos
  4. Nec metuit Lethes iam propioris aquas.
  5. Nulla recordanti lux est ingrata gravisque;
  6. Nulla fuit, cuius non meminisse velit.
  7. Ampliat aetatis spatium sibi vir bonus: hoc est
  8. Vivere bis, vita posse priore frui.
  1. Natales mihi Martiae Kalendae,
  2. Lux formosior omnibus Kalendis,
  3. Qua mittunt mihi munus et puellae,
  4. Quinquagensima liba septimamque
  5. Vestris addimus hanc focis acerram.
  6. His vos, si tamen expedit roganti,
  7. Annos addite bis precor novenos,
  8. Ut nondum nimia piger senecta,
  9. Sed vitae tribus areis peractis
  10. Lucos Elysiae petam puellae.
  11. Post hunc Nestora nec diem rogabo.
  1. In matutina nuper spectatus harena
  2. Mucius, inposuit qui sua membra focis,
  3. Si patiens durusque tibi fortisque videtur,
  4. Abderitanae pectora plebis habes.
  5. Nam cum dicatur tunica praesente molesta
  6. 'Ure manum,' plus est dicere 'Non facio.'
  1. Vare, Paraetonias Latia modo vite per urbes
  2. Nobilis et centum dux memorande viris,
  3. At nunc Ausonio frustra promisse Quirino,
  4. Hospita Lagei litoris umbra iaces.
  5. Spargere non licuit frigentia fletibus ora,
  6. Pinguia nec maestis addere tura rogis.
  7. Sed datur aeterno victurum carmine nomen:
  8. Numquid et hoc, fallax Nile, negare potes?
  1. Natali, Diodore, tuo conviva senatus
  2. Accubat, et rarus non adhibetur eques,
  3. Et tua tricenos largitur sportula nummos.
  4. Nemo tamen natum te, Diodore, putat.
  1. Annorum nitidique sator pulcherrime mundi,
  2. Publica quem primum vota precesque vocant,
  3. Pervius exiguos habitabas ante penates,
  4. Plurima qua medium Roma terebat iter:
  5. Nunc tua Caesareis cinguntur limina donis,
  6. Et fora tot numeras, Iane, quot ora geris.
  7. At tu, sancte pater, tanto pro munere gratus,
  8. Ferrea perpetua claustra tuere sera.
  1. Quam mihi mittebas Saturni tempore lancem,
  2. Misisti dominae, Sextiliane, tuae;
  3. Et quam donabas dictis a Marte Kalendis,
  4. De nostra prasina est synthesis empta toga.
  5. Iam constare tibi gratis coepere puellae:
  6. Muneribus futuis, Sextiliane, meis.
  1. O temperatae dulce Formiae litus,
  2. Vos, cum severi fugit oppidum Martis
  3. Et inquietas fessus exuit curas,
  4. Apollinaris omnibus locis praefert.
  5. Non ille sanctae dulce Tibur uxoris,
  6. Nec Tusculanos Algidosve secessus,
  7. Praeneste nec sic Antiumque miratur;
  8. Non blanda Circe Dardanisve Caieta
  9. Desiderantur, nec Marica nec Liris,
  10. Nec in Lucrina lota Salmacis vena.
  11. Hic summa leni stringitur Thetis vento;
  12. Nec languet aequor, viva sed quies ponti
  13. Pictam phaselon adiuvante fert aura,
  14. Sicut puellae non amantis aestatem
  15. Mota salubre purpura venit frigus.
  16. Nec saeta longo quaerit in mari praedam,
  17. Sed a cubili lectuloque iactatam
  18. Spectatus alte lineam trahit piscis.
  19. Si quando Nereus sentit Aeoli regnum,
  20. Ridet procellas tuta de suo mensa:
  21. Piscina rhombum pascit et lupos vernas,
  22. Natat ad magistrum delicata muraena,
  23. Nomenculator mugilem citat notum,
  24. Et adesse iussi prodeunt senes mulli.
  25. Frui sed istis quando Roma permittit?
  26. Quot Formianos inputat dies annus
  27. Negotiosis rebus urbis haerenti?
  28. O ianitores vilicique felices!
  29. Dominis parantur ista, serviunt vobis.
  1. Addixti servum nummis here mille ducentis,
  2. Ut bene cenares, Calliodore, semel.
  3. Nec bene cenasti: mullus tibi quattuor emptus
  4. Librarum cenae pompa caputque fuit.
  5. Exclamare libet: 'Non est hic, inprobe, non est
  6. Piscis: homo est; hominem, Calliodore, comes.'
  1. Haec mihi quae colitur violis pictura rosisque,
  2. Quos referat voltus, Caediciane, rogas?
  3. Talis erat Marcus mediis Antonius annis
  4. Primus: in hoc iuvenem se videt ore senex.
  5. Ars utinam mores animumque effingere posset!
  6. Pulchrior in terris nulla tabella foret.
  1. Simplicior priscis, Munati Galle, Sabinis,
  2. Cecropium superas qui bonitate senem,
  3. Sic tibi consoceri claros retinere penates
  4. Perpetua natae det face casta Venus:
  5. Ut tu, si viridi tinctos aerugine versus
  6. Forte malus livor dixerit esse meos,
  7. Ut facis, a nobis abigas, nec scribere quemquam
  8. Talia contendas carmina, qui legitur.
  9. Hunc servare modum nostri novere libelli,
  10. Parcere personis, dicere de vitiis.
  1. Di tibi dent quidquid, Caesar Traiane, mereris
  2. Et rata perpetuo quae tribuere velint:
  3. Qui sua restituis spoliato iura patrono
  4. —Libertis exul non erit ille suis—,
  5. Dignus es, ut possis totum servare clientem:
  6. Ut—liceat tantum vera probare—potes.
  1. Omnes Sulpiciam legant puellae,
  2. Uni quae cupiunt viro placere;
  3. Omnes Sulpiciam legant mariti,
  4. Uni qui cupiunt placere nuptae.
  5. Non haec Colchidos adserit furorem
  6. Diri prandia nec refert Thyestae;
  7. Scyllam, Byblida nec fuisse credit:
  8. Sed castos docet et probos amores,
  9. Lusus, delicias facetiasque.
  10. Cuius carmina qui bene aestimarit,
  11. Nullam dixerit esse nequiorem,
  12. Nullam dixerit esse sanctiorem.
  13. Tales Egeriae iocos fuisse
  14. Udo crediderim Numae sub antro.
  15. Hac condiscipula vel hac magistra
  16. Esses doctior et pudica, Sappho:
  17. Sed tecum pariter simulque visam
  18. Durus Sulpiciam Phaon amaret.
  19. Frustra: namque ea nec Tonantis uxor
  20. Nec Bacchi nec Apollinis puella
  21. Erepto sibi viveret Caleno.
  1. Inproba Massiliae quidquid fumaria cogunt,
  2. Accipit aetatem quisquis ab igne cadus,
  3. A te, Munna, venit: miseris tu mittis amicis
  4. Per freta, per longas toxica saeva vias;
  5. Nec facili pretio, sed quo contenta Falerni
  6. Testa sit aut cellis Setia cara suis.
  7. Non venias quare tam longo tempore Romam,
  8. Haec puto causa tibi est, ne tua vina bibas.
  1. Iuris et aequarum cultor sanctissime legum,
  2. Veridico Latium qui regis ore forum,
  3. Municipi, Materne, tuo veterique sodali