Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Quando brevis gelidae missa est toga tempore brumae?
- Argenti venit quando selibra mihi?
- Nil aliud video, quo te credamus amicum,
- Quam quod me coram pedere, Crispe, soles.
- Dotatae uxori cor harundine fixit acuta,
- Sed dum ludit Aper: ludere novit Aper.
- Si donare vocas promittere nec dare, Gai,
- Vincam te donis muneribusque meis.
- Accipe Callaicis quidquid fodit Astur in arvis,
- Aurea quidquid habet divitis unda Tagi,
- Quidquid Erythraea niger invenit Indus in alga,
- Quidquid et in nidis unica servat avis,
- Quidquid Agenoreo Tyros inproba cogit aheno:
- Quidquid habent omnes, accipe, quomodo das.
- Saturnalicio Macrum fraudare tributo
- Frustra, Musa, cupis: non licet: ipse petit;
- Sollemnesque iocos nec tristia carmina poscit,
- Et queritur nugas obticuisse meas.
- Mensorum longis sed nunc vacat ille libellis.
- Appia, quid facies, si legit ista Macer?
- Nec vocat ad cenam Marius, nec munera mittit,
- Nec spondet, nec volt credere, sed nec habet.
- Turba tamen non deest, sterilem quae curet amicum.
- Eheu! quam fatuae sunt tibi, Roma, togae!
- Nec doctum satis et parum severum,
- Sed non rusticulum tamen libellum
- Facundo mea Plinio Thalia
- I perfer: brevis est labor peractae
- Altum vincere tramitem Suburae.
- Illic Orphea protinus videbis
- Udi vertice lubricum theatri
- Mirantisque feras avemque regis,
- Raptum quae Phryga pertulit Tonanti;
- Illic parva tui domus Pedonis
- Caelata est aquilae minore pinna.
- Sed ne tempore non tuo disertam
- Pulses ebria ianuam, videto:
- Totos dat tetricae dies Minervae,
- Dum centum studet auribus virorum
- Hoc quod saecula posterique possint
- Arpinis quoque conparare chartis.
- Seras tutior ibis ad lucernas:
- Haec hora est tua, cum furit Lyaeus,
- Cum regnat rosa, cum madent capilli:
- Tunc me vel rigidi legant Catones.
- Scribere te quae vix intellegat ipse Modestus
- Et vix Claranus, quid rogo, Sexte, iuvat?
- Non lectore tuis opus est, sed Apolline libris:
- Iudice te maior Cinna Marone fuit.
- Sic tua laudentur sane: mea carmina, Sexte,
- Grammaticis placeant, ut sine grammaticis.
- Cur spleniato saepe prodeam mento
- Albave pictus sana labra cerussa,
- Philaeni, quaeris? basiare te nolo.
- Iam numerat placido felix Antonius aevo
- Quindecies actas Primus Olympiadas
- Praeteritosque dies et tutos respicit annos
- Nec metuit Lethes iam propioris aquas.
- Nulla recordanti lux est ingrata gravisque;
- Nulla fuit, cuius non meminisse velit.
- Ampliat aetatis spatium sibi vir bonus: hoc est
- Vivere bis, vita posse priore frui.
- Natales mihi Martiae Kalendae,
- Lux formosior omnibus Kalendis,
- Qua mittunt mihi munus et puellae,
- Quinquagensima liba septimamque
- Vestris addimus hanc focis acerram.
- His vos, si tamen expedit roganti,
- Annos addite bis precor novenos,
- Ut nondum nimia piger senecta,