Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Hic ego quid faciam? quid nobis, Paule, relinquis,
  2. Qui de plebe Numae densaque turba sumus?
  3. Qui me respiciet, dominum regemque vocabo?
  4. Hoc tu—sed quanto blandius!—ipse facis.
  5. Lecticam sellamve sequar? nec ferre recusas,
  6. Per medium pugnas et prior ire lutum.
  7. Saepius adsurgam recitanti carmina? tu stas
  8. Et pariter geminas tendis in ora manus.
  9. Quid faciet pauper, cui non licet esse clienti?
  10. Dimisit nostras purpura vestra togas.
  1. Nil aliud loqueris, quam Thesea Pirithoumque,
  2. Teque putas Pyladi, Calliodore, parem.
  3. Dispeream, si tu Pyladi praestare matellam
  4. Dignus es aut porcos pascere Pirithoi.
  5. 'Donavi tamen' inquis 'amico milia quinque
  6. Et lotam, ut multum, terve quaterve togam.'
  7. Quid, quod nil unquam Pyladi donavit Orestes?
  8. Qui donat quamvis plurima, plura negat.
  1. Aemiliae gentes et Apollineas Vercellas
  2. Et Phaethontei qui petis arva Padi,