Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Pagina: fac tibi me quam cupis ipse brevem.
- Festinata prior, decimi mihi cura libelli
- Elapsum manibus nunc revocavit opus.
- Nota leges quaedam, sed lima rasa recenti;
- Pars nova maior erit: lector, utrique fave,
- Lector, opes nostrae: quem cum mihi Roma dedisset.
- 'Nil tibi quod demus maius habemus' ait.
- 'Pigra per hunc fugies ingratae flumina Lethes
- Et meliore tui parte superstes eris.
- Marmora Messallae findit caprificus, et audax
- Dimidios Crispi mulio ridet equos:
- At chartis nec furta nocent et saecula prosunt,
- Solaque non norunt haec monumenta mori.'
- Vernaculorum dicta, sordidum dentem,
- Et foeda linguae probra circulatricis,
- Quae sulphurato nolit empta ramento
- Vatiniorum proxeneta fractorum,
- Poeta quidam clancularius spargit
- Et volt videri nostra. Credis hoc, Prisce?
- Voce ut loquatur psittacus coturnicis
- Et concupiscat esse Canus ascaules?
- Procul a libellis nigra sit meis fama,
- Quos rumor alba gemmeus vehit pinna:
- Cur ego laborem notus esse tam prave,
- Constare gratis cum silentium possit?
- Qui legis Oedipoden caligantemque Thyesten,
- Colchidas et Scyllas, quid nisi monstra legis?
- Quid tibi raptus Hylas, quid Parthenopaeus et Attis,
- Quid tibi dormitor proderit Endymion?
- Exutusve puer pinnis labentibus? aut qui
- Odit amatrices Hermaphroditus aquas?
- Quid te vana iuvant miserae ludibria chartae?
- Hoc lege, quod possit dicere vita 'Meum est.'
- Non hic Centauros, non Gorgonas Harpyiasque
- Invenies: hominem pagina nostra sapit.
- Sed non vis, Mamurra, tuos cognoscere mores
- Nec te scire: legas Aetia Callimachi.
- Quisquis stolaeve purpuraeve contemptor,
- Quos colere debet, laesit impio versu,
- Erret per urbem pontis exul et clivi,
- Interque raucos ultimus rogatores
- Oret caninas panis inprobi buccas;
- Illi December longus et madens bruma
- Clususque fornix triste frigus extendat:
- Vocet beatos clamitetque felices,
- Orciniana qui feruntur in sponda.
- At cum supremae fila venerint horae
- Diesque tardus, sentiat canum litem
- Abigatque moto noxias aves panno.
- Nec finiantur morte supplicis poenae,
- Sed modo severi sectus Aeaci loris,
- Nunc inquieti monte Sisyphi pressus,
- Nunc inter undas garruli senis siccus
- Delasset omnis fabulas poetarum:
- Et cum fateri Furia iusserit verum,
- Prodente clamet conscientia 'Scripsi.'
- Felices, quibus urna dedit spectare coruscum
- Solibus Arctois sideribusque ducem.
- Quando erit ille dies, quo campus et arbor et omnis
- Lucebit Latia culta fenestra nuru?
- Quando morae dulces longusque a Caesare pulvis
- Totaque Flaminia Roma videnda via?
- Quando eques et picti tunica Nilotide Mauri
- Ibitis, et populi vox erit una 'Venit'?
- Nympharum pater amniumque, Rhene,
- Quicumque Odrysias bibunt pruinas,
- Sic semper liquidis fruaris undis,
- Nec te barbara contumeliosi
- Calcatum rota conterat bubulci;
- Sic et cornibus aureis receptis
- Et Romanus eas utraque ripa:
- Traianum populis suis et urbi,
- Thybris te dominus rogat, remittas.
- Nubere Paula cupit nobis, ego ducere Paulam
- Nolo: anus est. Vellem, si magis esset anus.
- Undenis pedibusque syllabisque
- Et multo sale nec tamen protervo
- Notus gentibus ille Martialis
- Et notus populis—quid invidetis?—
- Non sum Andraemone notior caballo.
- Cum tu, laurigeris annum qui fascibus intras,
- Mane salutator limina mille teras,
- Hic ego quid faciam? quid nobis, Paule, relinquis,
- Qui de plebe Numae densaque turba sumus?
- Qui me respiciet, dominum regemque vocabo?
- Hoc tu—sed quanto blandius!—ipse facis.
- Lecticam sellamve sequar? nec ferre recusas,
- Per medium pugnas et prior ire lutum.
- Saepius adsurgam recitanti carmina? tu stas
- Et pariter geminas tendis in ora manus.
- Quid faciet pauper, cui non licet esse clienti?
- Dimisit nostras purpura vestra togas.
- Nil aliud loqueris, quam Thesea Pirithoumque,
- Teque putas Pyladi, Calliodore, parem.
- Dispeream, si tu Pyladi praestare matellam
- Dignus es aut porcos pascere Pirithoi.
- 'Donavi tamen' inquis 'amico milia quinque
- Et lotam, ut multum, terve quaterve togam.'
- Quid, quod nil unquam Pyladi donavit Orestes?
- Qui donat quamvis plurima, plura negat.
- Aemiliae gentes et Apollineas Vercellas
- Et Phaethontei qui petis arva Padi,
- Ne vivam, nisi te, Domiti, dimitto libenter,
- Grata licet sine te sit mihi nulla dies:
- Sed desiderium tanti est, ut messe vel una
- Urbano releves colla perusta iugo.
- I precor et totos avida cute combibe soles,—
- O quam formosus, dum peregrinus eris!
- Et venies albis non cognoscendus amicis
- Livebitque tuis pallida turba genis.
- Sed via quem dederit, rapiet cito Roma colorem,
- Niliaco redeas tu licet ore niger.
- Ducit ad auriferas quod me Salo Celtiber oras,
- Pendula quod patriae visere tecta libet,
- Tu mihi simplicibus, Mani, dilectus ab annis
- Et praetextata cultus amicitia,
- Tu facis; in terris quo non est alter Hiberis
- Dulcior et vero dignus amore magis.
- Tecum ego vel sicci Gaetula mapalia Poeni
- Et poteram Scythicas hospes amare casas.
- Si tibi mens eadem, si nostri mutua cura est,
- In quocumque loco Roma duobus erit.
- Cum cathedrata litos portet tibi raeda ministros
- Et Libys in longo pulvere sudet eques,
- Strataque non unas cingant triclinia Baias
- Et Thetis unguento palleat uncta tuo,
- Candida Setini rumpant crystalla trientes,
- Dormiat in pluma nec meliore Venus:
- Ad nocturna iaces fastosae limina moechae,
- Et madet, heu, lacrimis ianua surda tuis,
- Urere nec miserum cessant suspiria pectus.
- Vis dicam, male sit cur tibi, Cotta? bene est.
- Cedere de nostris nulli te dicis amicis.
- Sed, sit ut hoc verum, quid, rogo, Crispe, facis?
- Mutua cum peterem sestertia quinque, negasti,
- Non caperet nummos cum gravis arca tuos.
- Quando fabae nobis modium farrisve dedisti,
- Cum tua Niliacus rura colonus aret?
- Quando brevis gelidae missa est toga tempore brumae?
- Argenti venit quando selibra mihi?
- Nil aliud video, quo te credamus amicum,
- Quam quod me coram pedere, Crispe, soles.
- Dotatae uxori cor harundine fixit acuta,
- Sed dum ludit Aper: ludere novit Aper.
- Si donare vocas promittere nec dare, Gai,
- Vincam te donis muneribusque meis.
- Accipe Callaicis quidquid fodit Astur in arvis,
- Aurea quidquid habet divitis unda Tagi,
- Quidquid Erythraea niger invenit Indus in alga,
- Quidquid et in nidis unica servat avis,
- Quidquid Agenoreo Tyros inproba cogit aheno:
- Quidquid habent omnes, accipe, quomodo das.
- Saturnalicio Macrum fraudare tributo
- Frustra, Musa, cupis: non licet: ipse petit;
- Sollemnesque iocos nec tristia carmina poscit,
- Et queritur nugas obticuisse meas.
- Mensorum longis sed nunc vacat ille libellis.
- Appia, quid facies, si legit ista Macer?
- Nec vocat ad cenam Marius, nec munera mittit,
- Nec spondet, nec volt credere, sed nec habet.
- Turba tamen non deest, sterilem quae curet amicum.
- Eheu! quam fatuae sunt tibi, Roma, togae!
- Nec doctum satis et parum severum,
- Sed non rusticulum tamen libellum
- Facundo mea Plinio Thalia
- I perfer: brevis est labor peractae