Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Esse liber, legito pauca: libellus ero.
  2. Terque quaterque mihi finitur carmine parvo
  3. Pagina: fac tibi me quam cupis ipse brevem.
  1. Festinata prior, decimi mihi cura libelli
  2. Elapsum manibus nunc revocavit opus.
  3. Nota leges quaedam, sed lima rasa recenti;
  4. Pars nova maior erit: lector, utrique fave,
  5. Lector, opes nostrae: quem cum mihi Roma dedisset.
  6. 'Nil tibi quod demus maius habemus' ait.
  7. 'Pigra per hunc fugies ingratae flumina Lethes
  8. Et meliore tui parte superstes eris.
  9. Marmora Messallae findit caprificus, et audax
  10. Dimidios Crispi mulio ridet equos:
  11. At chartis nec furta nocent et saecula prosunt,
  12. Solaque non norunt haec monumenta mori.'
  1. Vernaculorum dicta, sordidum dentem,
  2. Et foeda linguae probra circulatricis,
  3. Quae sulphurato nolit empta ramento
  4. Vatiniorum proxeneta fractorum,
  5. Poeta quidam clancularius spargit
  6. Et volt videri nostra. Credis hoc, Prisce?
  7. Voce ut loquatur psittacus coturnicis
  8. Et concupiscat esse Canus ascaules?
  9. Procul a libellis nigra sit meis fama,
  10. Quos rumor alba gemmeus vehit pinna:
  11. Cur ego laborem notus esse tam prave,
  12. Constare gratis cum silentium possit?
  1. Qui legis Oedipoden caligantemque Thyesten,
  2. Colchidas et Scyllas, quid nisi monstra legis?
  3. Quid tibi raptus Hylas, quid Parthenopaeus et Attis,
  4. Quid tibi dormitor proderit Endymion?
  5. Exutusve puer pinnis labentibus? aut qui
  6. Odit amatrices Hermaphroditus aquas?
  7. Quid te vana iuvant miserae ludibria chartae?
  8. Hoc lege, quod possit dicere vita 'Meum est.'
  9. Non hic Centauros, non Gorgonas Harpyiasque
  10. Invenies: hominem pagina nostra sapit.
  11. Sed non vis, Mamurra, tuos cognoscere mores
  12. Nec te scire: legas Aetia Callimachi.
  1. Quisquis stolaeve purpuraeve contemptor,
  2. Quos colere debet, laesit impio versu,
  3. Erret per urbem pontis exul et clivi,
  4. Interque raucos ultimus rogatores
  5. Oret caninas panis inprobi buccas;
  6. Illi December longus et madens bruma
  7. Clususque fornix triste frigus extendat:
  8. Vocet beatos clamitetque felices,
  9. Orciniana qui feruntur in sponda.
  10. At cum supremae fila venerint horae
  11. Diesque tardus, sentiat canum litem
  12. Abigatque moto noxias aves panno.
  13. Nec finiantur morte supplicis poenae,
  14. Sed modo severi sectus Aeaci loris,
  15. Nunc inquieti monte Sisyphi pressus,
  16. Nunc inter undas garruli senis siccus
  17. Delasset omnis fabulas poetarum:
  18. Et cum fateri Furia iusserit verum,
  19. Prodente clamet conscientia 'Scripsi.'
  1. Felices, quibus urna dedit spectare coruscum
  2. Solibus Arctois sideribusque ducem.
  3. Quando erit ille dies, quo campus et arbor et omnis
  4. Lucebit Latia culta fenestra nuru?
  5. Quando morae dulces longusque a Caesare pulvis
  6. Totaque Flaminia Roma videnda via?
  7. Quando eques et picti tunica Nilotide Mauri
  8. Ibitis, et populi vox erit una 'Venit'?
  1. Nympharum pater amniumque, Rhene,
  2. Quicumque Odrysias bibunt pruinas,
  3. Sic semper liquidis fruaris undis,
  4. Nec te barbara contumeliosi