Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. ingenium. Absit a iocorum nostrorum simplicitate ma-
  2. lignus interpres nec epigrammata mea scribat: inprobe
  3. facit qui in alieno libro ingeniosus est. Lascivam ver-
  4. borum veritatem, id est epigrammaton linguam, excu-
  5. sarem, si meum esset exemplum: sic scribit Catullus, sic
  6. Marsus, sic Pedo, sic Gaetulicus, sic quicumque perlegi-
  7. tur. Si quis tamen tam ambitiose tristis est, ut apud
  8. illum in nulla pagina latine loqui fas sit, potest epistula
  9. vel potius titulo contentus esse. Epigrammata illis scri-
  10. buntur, qui solent spectare Florales. Non intret Cato
  11. theatrum meum, aut si intraverit, spectet. Videor mihi
  12. meo iure facturus, si epistulam versibus clusero:
  13. Nosses iocosae dulce cum sacrum Florae
  14. Festosque lusus et licentiam volgi,
  15. Cur in theatrum, Cato severe, venisti?
  16. An ideo tantum veneras, ut exires?
  1. Hic est quem legis ille, quem requiris,
  2. Toto notus in orbe Martialis
  3. Argutis epigrammaton libellis:
  4. Cui, lector studiose, quod dedisti
  5. Viventi decus atque sentienti,
  6. Rari post cineres habent poetae.
  1. Qui tecum cupis esse meos ubicumque libellos
  2. Et comites longae quaeris habere viae,
  3. Hos eme, quos artat brevibus membrana tabellis:
  4. Scrinia da magnis, me manus una capit.
  5. Ne tamen ignores ubi sim venalis, et erres
  6. Urbe vagus tota, me duce certus eris:
  7. Libertum docti Lucensis quaere Secundum
  8. Limina post Pacis Palladiumque forum.
  1. Argiletanas mavis habitare tabernas,
  2. Cum tibi, parve liber, scrinia nostra vacent.
  3. Nescis, heu, nescis dominae fastidia Romae:
  4. Crede mihi, nimium Martia turba sapit.
  5. Maiores nusquam rhonchi: iuvenesque senesque
  6. Et pueri nasum rhinocerotis habent.
  7. Audieris cum grande sophos, dum basia iactas,
  8. Ibis ab excusso missus in astra sago.
  9. Sed tu ne totiens domini patiare lituras
  10. Neve notet lusus tristis harundo tuos,
  11. Aetherias, lascive, cupis volitare per auras:
  12. I, fuge; sed poteras tutior esse domi.
  1. Contigeris nostros, Caesar, si forte libellos,
  2. Terrarum dominum pone supercilium.
  3. Consuevere iocos vestri quoque ferre triumphi,
  4. Materiam dictis nec pudet esse ducem.
  5. Qua Thymelen spectas derisoremque Latinum,
  6. Illa fronte precor carmina nostra legas.
  7. Innocuos censura potest permittere lusus:
  8. Lasciva est nobis pagina, vita proba.
  1. Do tibi naumachiam, tu das epigrammata nobis:
  2. Vis, puto, cum libro, Marce, natare tuo.
  1. Aetherias aquila puerum portante per auras
  2. Inlaesum timidis unguibus haesit onus:
  3. Nunc sua Caesareos exorat praeda leones,
  4. Tutus et ingenti ludit in ore lepus.
  5. Quae maiora putas miracula? summus utrisque
  6. Auctor adest: haec sunt Caesaris, illa Iovis.
  1. Stellae delicium mei Columba,
  2. Verona licet audiente dicam,
  3. Vicit, Maxime, Passerem Catulli.
  4. Tanto Stella meus tuo Catullo
  5. Quanto passere maior est columba.
  1. Quod magni Thraseae consummatique Catonis
  2. Dogmata sic sequeris, salvos ut esse velis,
  3. Pectore nec nudo strictos incurris in ensis,
  4. Quod fecisse velim te, Deciane, facis.
  5. Nolo virum facili redimit qui sanguine famam,
  6. Hunc volo, laudari qui sine morte potest.