Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Mihi fama vilius constet et probetur in me novissimum
  2. ingenium. Absit a iocorum nostrorum simplicitate ma-
  3. lignus interpres nec epigrammata mea scribat: inprobe
  4. facit qui in alieno libro ingeniosus est. Lascivam ver-
  5. borum veritatem, id est epigrammaton linguam, excu-
  6. sarem, si meum esset exemplum: sic scribit Catullus, sic
  7. Marsus, sic Pedo, sic Gaetulicus, sic quicumque perlegi-
  8. tur. Si quis tamen tam ambitiose tristis est, ut apud
  9. illum in nulla pagina latine loqui fas sit, potest epistula
  10. vel potius titulo contentus esse. Epigrammata illis scri-
  11. buntur, qui solent spectare Florales. Non intret Cato
  12. theatrum meum, aut si intraverit, spectet. Videor mihi
  13. meo iure facturus, si epistulam versibus clusero:
  14. Nosses iocosae dulce cum sacrum Florae
  15. Festosque lusus et licentiam volgi,
  16. Cur in theatrum, Cato severe, venisti?
  17. An ideo tantum veneras, ut exires?
  1. Hic est quem legis ille, quem requiris,
  2. Toto notus in orbe Martialis
  3. Argutis epigrammaton libellis: