Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. senserit, cum salva infimarum quoque personarum re-
  2. verentia ludant; quae adeo antiquis auctoribus defuit, ut
  3. nominibus non tantum veris abusi sint, sed et magnis.
  4. Mihi fama vilius constet et probetur in me novissimum
  5. ingenium. Absit a iocorum nostrorum simplicitate ma-
  6. lignus interpres nec epigrammata mea scribat: inprobe
  7. facit qui in alieno libro ingeniosus est. Lascivam ver-
  8. borum veritatem, id est epigrammaton linguam, excu-
  9. sarem, si meum esset exemplum: sic scribit Catullus, sic
  10. Marsus, sic Pedo, sic Gaetulicus, sic quicumque perlegi-
  11. tur. Si quis tamen tam ambitiose tristis est, ut apud
  12. illum in nulla pagina latine loqui fas sit, potest epistula
  13. vel potius titulo contentus esse. Epigrammata illis scri-
  14. buntur, qui solent spectare Florales. Non intret Cato