Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Festosque lusus et licentiam volgi,
- Cur in theatrum, Cato severe, venisti?
- An ideo tantum veneras, ut exires?
- Hic est quem legis ille, quem requiris,
- Toto notus in orbe Martialis
- Argutis epigrammaton libellis:
- Cui, lector studiose, quod dedisti
- Viventi decus atque sentienti,
- Rari post cineres habent poetae.
- Qui tecum cupis esse meos ubicumque libellos
- Et comites longae quaeris habere viae,
- Hos eme, quos artat brevibus membrana tabellis:
- Scrinia da magnis, me manus una capit.
- Ne tamen ignores ubi sim venalis, et erres
- Urbe vagus tota, me duce certus eris:
- Libertum docti Lucensis quaere Secundum
- Limina post Pacis Palladiumque forum.
- Argiletanas mavis habitare tabernas,
- Cum tibi, parve liber, scrinia nostra vacent.
- Nescis, heu, nescis dominae fastidia Romae:
- Crede mihi, nimium Martia turba sapit.
- Maiores nusquam rhonchi: iuvenesque senesque
- Et pueri nasum rhinocerotis habent.
- Audieris cum grande sophos, dum basia iactas,
- Ibis ab excusso missus in astra sago.
- Sed tu ne totiens domini patiare lituras
- Neve notet lusus tristis harundo tuos,
- Aetherias, lascive, cupis volitare per auras:
- I, fuge; sed poteras tutior esse domi.
- Contigeris nostros, Caesar, si forte libellos,
- Terrarum dominum pone supercilium.
- Consuevere iocos vestri quoque ferre triumphi,
- Materiam dictis nec pudet esse ducem.
- Qua Thymelen spectas derisoremque Latinum,