Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. tum, ut de illis queri non possit quisquis de se bene
  2. senserit, cum salva infimarum quoque personarum re-
  3. verentia ludant; quae adeo antiquis auctoribus defuit, ut
  4. nominibus non tantum veris abusi sint, sed et magnis.
  5. Mihi fama vilius constet et probetur in me novissimum
  6. ingenium. Absit a iocorum nostrorum simplicitate ma-
  7. lignus interpres nec epigrammata mea scribat: inprobe
  8. facit qui in alieno libro ingeniosus est. Lascivam ver-
  9. borum veritatem, id est epigrammaton linguam, excu-
  10. sarem, si meum esset exemplum: sic scribit Catullus, sic
  11. Marsus, sic Pedo, sic Gaetulicus, sic quicumque perlegi-
  12. tur. Si quis tamen tam ambitiose tristis est, ut apud
  13. illum in nulla pagina latine loqui fas sit, potest epistula
  14. vel potius titulo contentus esse. Epigrammata illis scri-
  15. buntur, qui solent spectare Florales. Non intret Cato
  16. theatrum meum, aut si intraverit, spectet. Videor mihi
  17. meo iure facturus, si epistulam versibus clusero:
  18. Nosses iocosae dulce cum sacrum Florae
  19. Festosque lusus et licentiam volgi,
  20. Cur in theatrum, Cato severe, venisti?