Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Marsus, sic Pedo, sic Gaetulicus, sic quicumque perlegi-
  2. tur. Si quis tamen tam ambitiose tristis est, ut apud
  3. illum in nulla pagina latine loqui fas sit, potest epistula
  4. vel potius titulo contentus esse. Epigrammata illis scri-
  5. buntur, qui solent spectare Florales. Non intret Cato
  6. theatrum meum, aut si intraverit, spectet. Videor mihi
  7. meo iure facturus, si epistulam versibus clusero:
  8. Nosses iocosae dulce cum sacrum Florae
  9. Festosque lusus et licentiam volgi,
  10. Cur in theatrum, Cato severe, venisti?
  11. An ideo tantum veneras, ut exires?