Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. sarem, si meum esset exemplum: sic scribit Catullus, sic
  2. Marsus, sic Pedo, sic Gaetulicus, sic quicumque perlegi-
  3. tur. Si quis tamen tam ambitiose tristis est, ut apud
  4. illum in nulla pagina latine loqui fas sit, potest epistula
  5. vel potius titulo contentus esse. Epigrammata illis scri-
  6. buntur, qui solent spectare Florales. Non intret Cato
  7. theatrum meum, aut si intraverit, spectet. Videor mihi
  8. meo iure facturus, si epistulam versibus clusero:
  9. Nosses iocosae dulce cum sacrum Florae
  10. Festosque lusus et licentiam volgi,