Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. borum veritatem, id est epigrammaton linguam, excu-
  2. sarem, si meum esset exemplum: sic scribit Catullus, sic
  3. Marsus, sic Pedo, sic Gaetulicus, sic quicumque perlegi-
  4. tur. Si quis tamen tam ambitiose tristis est, ut apud
  5. illum in nulla pagina latine loqui fas sit, potest epistula
  6. vel potius titulo contentus esse. Epigrammata illis scri-
  7. buntur, qui solent spectare Florales. Non intret Cato
  8. theatrum meum, aut si intraverit, spectet. Videor mihi
  9. meo iure facturus, si epistulam versibus clusero:
  10. Nosses iocosae dulce cum sacrum Florae
  11. Festosque lusus et licentiam volgi,
  12. Cur in theatrum, Cato severe, venisti?
  13. An ideo tantum veneras, ut exires?
  1. Hic est quem legis ille, quem requiris,
  2. Toto notus in orbe Martialis