Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Spero me secutum in libellis meis tale temperamen-
  2. tum, ut de illis queri non possit quisquis de se bene
  3. senserit, cum salva infimarum quoque personarum re-
  4. verentia ludant; quae adeo antiquis auctoribus defuit, ut
  5. nominibus non tantum veris abusi sint, sed et magnis.
  6. Mihi fama vilius constet et probetur in me novissimum
  7. ingenium. Absit a iocorum nostrorum simplicitate ma-
  8. lignus interpres nec epigrammata mea scribat: inprobe
  9. facit qui in alieno libro ingeniosus est. Lascivam ver-
  10. borum veritatem, id est epigrammaton linguam, excu-
  11. sarem, si meum esset exemplum: sic scribit Catullus, sic
  12. Marsus, sic Pedo, sic Gaetulicus, sic quicumque perlegi-
  13. tur. Si quis tamen tam ambitiose tristis est, ut apud
  14. illum in nulla pagina latine loqui fas sit, potest epistula
  15. vel potius titulo contentus esse. Epigrammata illis scri-
  16. buntur, qui solent spectare Florales. Non intret Cato
  17. theatrum meum, aut si intraverit, spectet. Videor mihi
  18. meo iure facturus, si epistulam versibus clusero:
  19. Nosses iocosae dulce cum sacrum Florae
  20. Festosque lusus et licentiam volgi,
  21. Cur in theatrum, Cato severe, venisti?
  22. An ideo tantum veneras, ut exires?
  1. Hic est quem legis ille, quem requiris,
  2. Toto notus in orbe Martialis
  3. Argutis epigrammaton libellis:
  4. Cui, lector studiose, quod dedisti
  5. Viventi decus atque sentienti,
  6. Rari post cineres habent poetae.
  1. Qui tecum cupis esse meos ubicumque libellos
  2. Et comites longae quaeris habere viae,
  3. Hos eme, quos artat brevibus membrana tabellis:
  4. Scrinia da magnis, me manus una capit.
  5. Ne tamen ignores ubi sim venalis, et erres
  6. Urbe vagus tota, me duce certus eris:
  7. Libertum docti Lucensis quaere Secundum
  8. Limina post Pacis Palladiumque forum.
  1. Argiletanas mavis habitare tabernas,
  2. Cum tibi, parve liber, scrinia nostra vacent.
  3. Nescis, heu, nescis dominae fastidia Romae:
  4. Crede mihi, nimium Martia turba sapit.
  5. Maiores nusquam rhonchi: iuvenesque senesque
  6. Et pueri nasum rhinocerotis habent.
  7. Audieris cum grande sophos, dum basia iactas,
  8. Ibis ab excusso missus in astra sago.
  9. Sed tu ne totiens domini patiare lituras
  10. Neve notet lusus tristis harundo tuos,
  11. Aetherias, lascive, cupis volitare per auras:
  12. I, fuge; sed poteras tutior esse domi.
  1. Contigeris nostros, Caesar, si forte libellos,
  2. Terrarum dominum pone supercilium.
  3. Consuevere iocos vestri quoque ferre triumphi,
  4. Materiam dictis nec pudet esse ducem.
  5. Qua Thymelen spectas derisoremque Latinum,
  6. Illa fronte precor carmina nostra legas.
  7. Innocuos censura potest permittere lusus:
  8. Lasciva est nobis pagina, vita proba.
  1. Do tibi naumachiam, tu das epigrammata nobis:
  2. Vis, puto, cum libro, Marce, natare tuo.
  1. Aetherias aquila puerum portante per auras
  2. Inlaesum timidis unguibus haesit onus:
  3. Nunc sua Caesareos exorat praeda leones,
  4. Tutus et ingenti ludit in ore lepus.
  5. Quae maiora putas miracula? summus utrisque
  6. Auctor adest: haec sunt Caesaris, illa Iovis.
  1. Stellae delicium mei Columba,
  2. Verona licet audiente dicam,
  3. Vicit, Maxime, Passerem Catulli.
  4. Tanto Stella meus tuo Catullo
  5. Quanto passere maior est columba.
  1. Quod magni Thraseae consummatique Catonis
  2. Dogmata sic sequeris, salvos ut esse velis,
  3. Pectore nec nudo strictos incurris in ensis,
  4. Quod fecisse velim te, Deciane, facis.
  5. Nolo virum facili redimit qui sanguine famam,
  6. Hunc volo, laudari qui sine morte potest.
  1. Bellus homo et magnus vis idem, Cotta, videri:
  2. Sed qui bellus homo est, Cotta, pusillus homo est.
  1. Petit Gemellus nuptias Maronillae
  2. Et cupit et instat et precatur et donat.
  3. Adeone pulchra est? immo foedius nil est.
  4. Quid ergo in illa petitur et placet? Tussit.
  1. Cum data sint equiti bis quina nomismata, quare
  2. Bis decies solus, Sextiliane, bibis?
  3. Iam defecisset portantis calda ministros,
  4. Si non potares, Sextiliane, merum.
  1. Itur ad Herculeas gelidi qua Tiburis arces
  2. Canaque sulphureis Albula fumat aquis,
  3. Rura nemusque sacrum dilectaque iugera Musis
  4. Signat vicina quartus ab urbe lapis.
  5. Hic rudis aestivas praestabat porticus umbras,
  6. Heu quam paene novum porticus ausa nefas!
  7. Nam subito conlapsa ruit, cum mole sub illa
  8. Gestatus biiugis Regulus esset equis.
  9. Nimirum timuit nostras Fortuna querellas,
  10. Quae par tam magnae non erat invidiae.
  11. Nunc et damna iuvant; sunt ipsa pericula tanti:
  12. Stantia non poterant tecta probare deos.
  1. Casta suo gladium cum traderet Arria Paeto,
  2. Quem de visceribus strinxerat ipsa suis,
  3. 'Si qua fides, vulnus quod feci non dolet,' inquit,
  4. 'Sed tu quod facies, hoc mihi, Paete, dolet.'
  1. Delicias, Caesar, lususque iocosque leonum
  2. Vidimus—hoc etiam praestat harena tibi—
  3. Cum prensus blando totiens a dente rediret
  4. Et per aperta vagus curreret ora lepus.
  5. Unde potest avidus captae leo parcere praedae?
  6. Sed tamen esse tuus dicitur: ergo potest.
  1. O mihi post nullos, Iuli, memorande sodales,
  2. Si quid longa fides canaque iura valent,
  3. Bis iam paene tibi consul tricensimus instat,
  4. Et numerat paucos vix tua vita dies.
  5. Non bene distuleris videas quae posse negari,
  6. Et solum hoc ducas, quod fuit, esse tuum.
  7. Expectant curaeque catenatique labores,
  8. Gaudia non remanent, sed fugitiva volant.
  9. Haec utraque manu conplexuque adsere toto:
  10. Saepe fluunt imo sic quoque lapsa sinu.
  11. Non est, crede mihi, sapientis dicere 'Vivam':
  12. Sera nimis vita est crastina: vive hodie.
  1. Sunt bona, sunt quaedam mediocria, sunt mala plura
  2. Quae legis hic: aliter non fit, Avite, liber.
  1. Cogit me Titus actitare causas
  2. Et dicit mihi saepe 'Magna res est.'