Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Et baeticatus atque leucophaeatus,
- Qui coccinatos non putat viros esse
- Amethystinasque mulierum vocat vestes,
- Nativa laudet, habeat et licet semper
- Fuscos colores, galbinos habet mores.
- Rogabit, unde suspicer virum mollem.
- Una lavamur: aspicit nihil sursum,
- Sed spectat oculis devorantibus draucos
- Nec otiosis mentulas videt labris.
- Quaeris quis hic sit? Excidit mihi nomen.
- Cum clamant omnes, loqueris tunc, Naevole, tantum,
- Et te patronum causidicumque putas.
- Hac ratione potest nemo non esse disertus.
- Ecce, tacent omnes: Naevole, dic aliquid.
- Litigat et podagra Diodorus, Flacce, laborat.
- Sed nil patrono porrigit: haec cheragra est.
- Non plenum modo vicies habebas,
- Sed tam prodigus atque liberalis
- Et tam lautus eras, Calene, ut omnes
- Optarent tibi centies amici.