Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Amator ille tristium lacernarum
  2. Et baeticatus atque leucophaeatus,
  3. Qui coccinatos non putat viros esse
  4. Amethystinasque mulierum vocat vestes,
  5. Nativa laudet, habeat et licet semper
  6. Fuscos colores, galbinos habet mores.
  7. Rogabit, unde suspicer virum mollem.
  8. Una lavamur: aspicit nihil sursum,
  9. Sed spectat oculis devorantibus draucos
  10. Nec otiosis mentulas videt labris.
  11. Quaeris quis hic sit? Excidit mihi nomen.
  1. Cum clamant omnes, loqueris tunc, Naevole, tantum,
  2. Et te patronum causidicumque putas.
  3. Hac ratione potest nemo non esse disertus.