Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Dicas in aurem sic ut audiat solus.
  2. Amator ille tristium lacernarum
  3. Et baeticatus atque leucophaeatus,
  4. Qui coccinatos non putat viros esse
  5. Amethystinasque mulierum vocat vestes,
  6. Nativa laudet, habeat et licet semper
  7. Fuscos colores, galbinos habet mores.
  8. Rogabit, unde suspicer virum mollem.
  9. Una lavamur: aspicit nihil sursum,
  10. Sed spectat oculis devorantibus draucos
  11. Nec otiosis mentulas videt labris.
  12. Quaeris quis hic sit? Excidit mihi nomen.
  1. Cum clamant omnes, loqueris tunc, Naevole, tantum,
  2. Et te patronum causidicumque putas.
  3. Hac ratione potest nemo non esse disertus.
  4. Ecce, tacent omnes: Naevole, dic aliquid.
  1. Litigat et podagra Diodorus, Flacce, laborat.
  2. Sed nil patrono porrigit: haec cheragra est.
  1. Non plenum modo vicies habebas,
  2. Sed tam prodigus atque liberalis
  3. Et tam lautus eras, Calene, ut omnes
  4. Optarent tibi centies amici.
  5. Audi=t vota deus precesque nostras
  6. Atque intra, puto, septimas Kalendas
  7. Mortes hoc tibi quattuor dederunt.
  8. At tu sic quasi non foret relictum,
  9. Sed raptum tibi centies, abisti
  10. In tantam miser esuritionem,
  11. Ut convivia sumptuosiora,
  12. Toto quae semel apparas in anno,
  13. Nigrae sordibus explices monetae,
  14. Et septem veteres tui sodales
  15. Constemus tibi plumbea selibra.
  16. Quid dignum meritis precemur istis?
  17. Optamus tibi milies, Calene.
  18. Hoc si contigerit, fame peribis.
  1. Mammas atque tatas habet Afra, sed ipsa tatarum
  2. Dici et mammarum maxima mamma potest.
  1. Illa manus quondam studiorum fida meorum
  2. Et felix domino notaque Caesaribus,
  3. Destituit primos viridis Demetrius annos:
  4. Quarta tribus lustris addita messis erat.
  5. Ne tamen ad Stygias famulus descenderet umbras,
  6. Ureret inplicitum cum scelerata lues,
  7. Cavimus et domini ius omne remisimus aegro:
  8. Munere dignus erat convaluisse meo.
  9. Sensit deficiens sua praemia meque patronum
  10. Dixit ad infernas liber iturus aquas.
  1. Qui pinxit Venerem tuam, Lycori,
  2. Blanditus, puto, pictor est Minervae.
  1. 'Si dederint superi decies mihi milia centum'
  2. Dicebas nondum, Scaevola, iustus eques,
  3. 'Qualiter o vivam, quam large quamque beate!'
  4. Riserunt faciles et tribuere dei.
  5. Sordidior multo post hoc toga, paenula peior,
  6. Calceus est sarta terque quaterque cute:
  7. Deque decem plures semper servantur olivae,
  8. Explicat et cenas unica mensa duas,
  9. Et Veientani bibitur faex crassa rubelli,
  10. Asse cicer tepidum constat et asse Venus.
  11. In ius, o fallax atque infitiator, eamus:
  12. Aut vive aut decies, Scaevola, redde deis.
  1. Picto quod iuga delicata collo
  2. Pardus sustinet inprobaeque tigres
  3. Indulgent patientiam flagello,
  4. Mordent aurea quod lupata cervi,
  5. Quod frenis Libyci domantur ursi
  6. Et, quantum Calydon tulisse fertur,
  7. Paret purpureis aper capistris,
  8. Turpes esseda quod trahunt visontes
  9. Et molles dare iussa quod choreas
  10. Nigro belua non negat magistro:
  11. Quis spectacula non putet deorum?
  12. Haec transit tamen, ut minora, quisquis
  13. Venatus humiles videt leonum,
  14. Quos velox leporum timor fatigat.
  15. Dimittunt, repetunt, amantque captos,
  16. Et securior est in ore praeda,
  17. Laxos cui dare perviosque rictus
  18. Gaudent et timidos tenere dentes,
  19. Mollem frangere dum pudet rapinam,
  20. Stratis cum modo venerint iuvencis.
  21. Haec clementia non paratur arte,
  22. Sed norunt cui+ serviant leones.
  1. In Nomentanis, Ovidi, quod nascitur arvis,
  2. Accepit quotiens tempora longa, merum
  3. Exuit annosa mores nomenque senecta:
  4. Et quidquid voluit, testa vocatur anus.
  1. Interponis aquam subinde, Rufe,
  2. Et si cogeris a sodale, raram
  3. Diluti bibis unciam Falerni.
  4. Numquid pollicita est tibi beatam
  5. Noctem Naevia sobriasque mavis
  6. Certae nequitias fututionis?
  7. Suspiras, retices, gemis: negavit.
  8. Crebros ergo licet bibas trientes
  9. Et durum iugules mero dolorem.
  10. Quid parcis tibi, Rufe? dormiendum est.
  1. Saepe mihi dicis, Luci carissime Iuli,
  2. 'Scribe aliquid magnum: desidiosus homo es.'
  3. Otia da nobis, sed qualia fecerat olim
  4. Maecenas Flacco Vergilioque suo:
  5. Condere victuras temptem per saecula curas
  6. Et nomen flammis eripuisse meum.
  7. In steriles nolunt campos iuga ferre iuvenci:
  8. Pingue solum lassat, sed iuvat ipse labor.
  1. Est tibi—sitque precor multos crescatque per annos—
  2. Pulchra quidem, verum transtiberina domus:
  3. At mea Vipsanas spectant cenacula laurus,
  4. Factus in hac ego sum iam regione senex.
  5. Migrandum est, ut mane domi te, Galle, salutem:
  6. Est tanti, vel si longius illa foret.
  7. Sed tibi non multum est, unum si praesto togatum:
  8. Multum est hunc unum si mihi, Galle, nego.
  9. Ipse salutabo decuma te saepius hora:
  10. Mane tibi pro me dicet havere liber.
  1. Issa est passere nequior Catulli,
  2. Issa est purior osculo columbae,
  3. Issa est blandior omnibus puellis,
  4. Issa est carior Indicis lapillis,
  5. Issa est deliciae catella Publi.
  6. Hanc tu, si queritur, loqui putabis;
  7. Sentit tristitiamque gaudiumque.
  8. Collo nixa cubat capitque somnos,
  9. Ut suspiria nulla sentiantur;
  10. Et desiderio coacta ventris
  11. Gutta pallia non fefellit ulla,
  12. Sed blando pede suscitat toroque
  13. Deponi monet et rogat levari.
  14. Castae tantus inest pudor catellae,