Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Nec otiosis mentulas videt labris.
- Quaeris quis hic sit? Excidit mihi nomen.
- Cum clamant omnes, loqueris tunc, Naevole, tantum,
- Et te patronum causidicumque putas.
- Hac ratione potest nemo non esse disertus.
- Ecce, tacent omnes: Naevole, dic aliquid.
- Litigat et podagra Diodorus, Flacce, laborat.
- Sed nil patrono porrigit: haec cheragra est.
- Non plenum modo vicies habebas,
- Sed tam prodigus atque liberalis
- Et tam lautus eras, Calene, ut omnes
- Optarent tibi centies amici.
- Audi=t vota deus precesque nostras
- Atque intra, puto, septimas Kalendas
- Mortes hoc tibi quattuor dederunt.
- At tu sic quasi non foret relictum,
- Sed raptum tibi centies, abisti
- In tantam miser esuritionem,
- Ut convivia sumptuosiora,
- Toto quae semel apparas in anno,
- Nigrae sordibus explices monetae,
- Et septem veteres tui sodales
- Constemus tibi plumbea selibra.
- Quid dignum meritis precemur istis?
- Optamus tibi milies, Calene.
- Hoc si contigerit, fame peribis.
- Mammas atque tatas habet Afra, sed ipsa tatarum
- Dici et mammarum maxima mamma potest.
- Illa manus quondam studiorum fida meorum
- Et felix domino notaque Caesaribus,
- Destituit primos viridis Demetrius annos:
- Quarta tribus lustris addita messis erat.
- Ne tamen ad Stygias famulus descenderet umbras,
- Ureret inplicitum cum scelerata lues,
- Cavimus et domini ius omne remisimus aegro:
- Munere dignus erat convaluisse meo.
- Sensit deficiens sua praemia meque patronum
- Dixit ad infernas liber iturus aquas.
- Qui pinxit Venerem tuam, Lycori,
- Blanditus, puto, pictor est Minervae.
- 'Si dederint superi decies mihi milia centum'
- Dicebas nondum, Scaevola, iustus eques,
- 'Qualiter o vivam, quam large quamque beate!'
- Riserunt faciles et tribuere dei.
- Sordidior multo post hoc toga, paenula peior,
- Calceus est sarta terque quaterque cute:
- Deque decem plures semper servantur olivae,
- Explicat et cenas unica mensa duas,
- Et Veientani bibitur faex crassa rubelli,
- Asse cicer tepidum constat et asse Venus.