Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Cantasti male, dum fututa es, Aegle.
  2. Iam cantas bene; basianda non es.
  1. Quod clamas semper, quod agentibus obstrepis, Aeli,
  2. Non facis hoc gratis: accipis, ut taceas.
  1. Si non molestum est teque non piget, scazon,
  2. Nostro rogamus pauca verba Materno
  3. Dicas in aurem sic ut audiat solus.
  4. Amator ille tristium lacernarum
  5. Et baeticatus atque leucophaeatus,
  6. Qui coccinatos non putat viros esse
  7. Amethystinasque mulierum vocat vestes,
  8. Nativa laudet, habeat et licet semper
  9. Fuscos colores, galbinos habet mores.
  10. Rogabit, unde suspicer virum mollem.
  11. Una lavamur: aspicit nihil sursum,
  12. Sed spectat oculis devorantibus draucos
  13. Nec otiosis mentulas videt labris.
  14. Quaeris quis hic sit? Excidit mihi nomen.
  1. Cum clamant omnes, loqueris tunc, Naevole, tantum,
  2. Et te patronum causidicumque putas.
  3. Hac ratione potest nemo non esse disertus.
  4. Ecce, tacent omnes: Naevole, dic aliquid.
  1. Litigat et podagra Diodorus, Flacce, laborat.
  2. Sed nil patrono porrigit: haec cheragra est.
  1. Non plenum modo vicies habebas,
  2. Sed tam prodigus atque liberalis
  3. Et tam lautus eras, Calene, ut omnes
  4. Optarent tibi centies amici.
  5. Audi=t vota deus precesque nostras
  6. Atque intra, puto, septimas Kalendas
  7. Mortes hoc tibi quattuor dederunt.
  8. At tu sic quasi non foret relictum,
  9. Sed raptum tibi centies, abisti
  10. In tantam miser esuritionem,
  11. Ut convivia sumptuosiora,
  12. Toto quae semel apparas in anno,
  13. Nigrae sordibus explices monetae,
  14. Et septem veteres tui sodales
  15. Constemus tibi plumbea selibra.
  16. Quid dignum meritis precemur istis?
  17. Optamus tibi milies, Calene.
  18. Hoc si contigerit, fame peribis.
  1. Mammas atque tatas habet Afra, sed ipsa tatarum
  2. Dici et mammarum maxima mamma potest.
  1. Illa manus quondam studiorum fida meorum
  2. Et felix domino notaque Caesaribus,
  3. Destituit primos viridis Demetrius annos:
  4. Quarta tribus lustris addita messis erat.
  5. Ne tamen ad Stygias famulus descenderet umbras,
  6. Ureret inplicitum cum scelerata lues,