Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Ara duplex primi testatur munera pili:
  2. Plus tamen est, titulo quod breviore legis:
  3. 'Iunctus uterque sacro laudatae foedere vitae,
  4. Famaque quod raro novit, amicus erat.'
  1. Cantasti male, dum fututa es, Aegle.
  2. Iam cantas bene; basianda non es.
  1. Quod clamas semper, quod agentibus obstrepis, Aeli,
  2. Non facis hoc gratis: accipis, ut taceas.
  1. Si non molestum est teque non piget, scazon,
  2. Nostro rogamus pauca verba Materno
  3. Dicas in aurem sic ut audiat solus.
  4. Amator ille tristium lacernarum
  5. Et baeticatus atque leucophaeatus,