Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Fabricio iunctus fido requiescit Aquinus,
  2. Qui prior Elysias gaudet adisse domos.
  3. Ara duplex primi testatur munera pili:
  4. Plus tamen est, titulo quod breviore legis:
  5. 'Iunctus uterque sacro laudatae foedere vitae,
  6. Famaque quod raro novit, amicus erat.'
  1. Cantasti male, dum fututa es, Aegle.
  2. Iam cantas bene; basianda non es.
  1. Quod clamas semper, quod agentibus obstrepis, Aeli,
  2. Non facis hoc gratis: accipis, ut taceas.
  1. Si non molestum est teque non piget, scazon,
  2. Nostro rogamus pauca verba Materno
  3. Dicas in aurem sic ut audiat solus.
  4. Amator ille tristium lacernarum
  5. Et baeticatus atque leucophaeatus,
  6. Qui coccinatos non putat viros esse
  7. Amethystinasque mulierum vocat vestes,
  8. Nativa laudet, habeat et licet semper
  9. Fuscos colores, galbinos habet mores.
  10. Rogabit, unde suspicer virum mollem.
  11. Una lavamur: aspicit nihil sursum,
  12. Sed spectat oculis devorantibus draucos
  13. Nec otiosis mentulas videt labris.
  14. Quaeris quis hic sit? Excidit mihi nomen.
  1. Cum clamant omnes, loqueris tunc, Naevole, tantum,
  2. Et te patronum causidicumque putas.
  3. Hac ratione potest nemo non esse disertus.
  4. Ecce, tacent omnes: Naevole, dic aliquid.
  1. Litigat et podagra Diodorus, Flacce, laborat.
  2. Sed nil patrono porrigit: haec cheragra est.
  1. Non plenum modo vicies habebas,
  2. Sed tam prodigus atque liberalis
  3. Et tam lautus eras, Calene, ut omnes
  4. Optarent tibi centies amici.