Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Cum tua non edas, carpis mea carmina, Laeli.
  2. Carpere vel noli nostra vel ede tua.
  1. Saepe mihi queritur non siccis Cestos ocellis,
  2. Tangi se digito, Mamuriane, tuo.
  3. Non opus est digito: totum tibi Ceston habeto,
  4. Si deest nil aliud, Mamuriane, tibi.
  5. Sed si nec focus est nudi nec sponda grabati
  6. Nec curtus Chiones Antiopesve calix,
  7. Cerea si pendet lumbis et scripta lacerna
  8. Dimidiasque nates Gallica paeda tegit,
  9. Pasceris et nigrae solo nidore culinae
  10. Et bibis inmundam cum cane pronus aquam:
  11. Non culum—neque enim est culus, qui non cacat olim—
  12. Sed fodiam digito qui superest oculum:
  13. Nec me zelotypum nec dixeris esse malignum.
  14. Denique pedica, Mamuriane, satur.
  1. Fabricio iunctus fido requiescit Aquinus,
  2. Qui prior Elysias gaudet adisse domos.
  3. Ara duplex primi testatur munera pili:
  4. Plus tamen est, titulo quod breviore legis:
  5. 'Iunctus uterque sacro laudatae foedere vitae,
  6. Famaque quod raro novit, amicus erat.'
  1. Cantasti male, dum fututa es, Aegle.
  2. Iam cantas bene; basianda non es.
  1. Quod clamas semper, quod agentibus obstrepis, Aeli,
  2. Non facis hoc gratis: accipis, ut taceas.
  1. Si non molestum est teque non piget, scazon,
  2. Nostro rogamus pauca verba Materno
  3. Dicas in aurem sic ut audiat solus.
  4. Amator ille tristium lacernarum
  5. Et baeticatus atque leucophaeatus,
  6. Qui coccinatos non putat viros esse
  7. Amethystinasque mulierum vocat vestes,
  8. Nativa laudet, habeat et licet semper