Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Ista linunt dentes iantacula, sed nihil obstant,
  2. Extremo ructus cum redit a barathro.
  3. Quid quod olet gravius mixtum diapasmate virus
  4. Atque duplex animae longius exit odor?
  5. Notas ergo nimis fraudes deprensaque furta
  6. Iam tollas et sis ebria simpliciter.
  1. Alcime, quem raptum domino crescentibus annis
  2. Labicana levi caespite velat humus,