Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Non convivere, nec videre saltem,
  2. Non audire licet, nec urbe tota
  3. Quisquam est tam prope tam proculque nobis.
  4. Migrandum est mihi longius vel illi.
  5. Vicinus Novio vel inquilinus
  6. Sit, si quis Novium videre non volt.
  1. Ne gravis hesterno fragres, Fescennia, vino,
  2. Pastillos Cosmi luxuriosa voras.
  3. Ista linunt dentes iantacula, sed nihil obstant,
  4. Extremo ructus cum redit a barathro.
  5. Quid quod olet gravius mixtum diapasmate virus
  6. Atque duplex animae longius exit odor?
  7. Notas ergo nimis fraudes deprensaque furta
  8. Iam tollas et sis ebria simpliciter.
  1. Alcime, quem raptum domino crescentibus annis
  2. Labicana levi caespite velat humus,
  3. Accipe non Pario nutantia pondera saxo,
  4. Quae cineri vanus dat ruitura labor,
  5. Sed faciles buxos et opacas palmitis umbras
  6. Quaeque virent lacrimis roscida prata meis
  7. Accipe, care puer, nostri monimenta doloris:
  8. Hic tibi perpetuo tempore vivet honor.
  9. Cum mihi supremos Lachesis pervenerit annos,
  10. Non aliter cineres mando iacere meos.