Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Tam longe est mihi quam Terentianus,
- Qui nunc Niliacam regit Syenen.
- Non convivere, nec videre saltem,
- Non audire licet, nec urbe tota
- Quisquam est tam prope tam proculque nobis.
- Migrandum est mihi longius vel illi.
- Vicinus Novio vel inquilinus
- Sit, si quis Novium videre non volt.
- Ne gravis hesterno fragres, Fescennia, vino,
- Pastillos Cosmi luxuriosa voras.
- Ista linunt dentes iantacula, sed nihil obstant,
- Extremo ructus cum redit a barathro.
- Quid quod olet gravius mixtum diapasmate virus
- Atque duplex animae longius exit odor?
- Notas ergo nimis fraudes deprensaque furta
- Iam tollas et sis ebria simpliciter.
- Alcime, quem raptum domino crescentibus annis
- Labicana levi caespite velat humus,
- Accipe non Pario nutantia pondera saxo,
- Quae cineri vanus dat ruitura labor,
- Sed faciles buxos et opacas palmitis umbras
- Quaeque virent lacrimis roscida prata meis
- Accipe, care puer, nostri monimenta doloris:
- Hic tibi perpetuo tempore vivet honor.
- Cum mihi supremos Lachesis pervenerit annos,
- Non aliter cineres mando iacere meos.
- Garris in aurem semper omnibus, Cinna,
- Garrire et illud teste quod licet turba.
- Rides in aurem, quereris, arguis, ploras,
- Cantas in aurem, iudicas, taces, clamas,
- Adeoque penitus sedit hic tibi morbus,
- Ut saepe in aurem, Cinna, Caesarem laudes.
- Quod numquam maribus iunctam te, Bassa, videbam
- Quodque tibi moechum fabula nulla dabat,
- Omne sed officium circa te semper obibat
- Turba tui sexus, non adeunte viro,
- Esse videbaris, fateor, Lucretia nobis:
- At tu, pro facinus, Bassa, fututor eras.
- Inter se geminos audes committere cunnos
- Mentiturque virum prodigiosa Venus.
- Commenta es dignum Thebano aenigmate monstrum,
- Hic ubi vir non est, ut sit adulterium.
- Cum tua non edas, carpis mea carmina, Laeli.
- Carpere vel noli nostra vel ede tua.
- Saepe mihi queritur non siccis Cestos ocellis,
- Tangi se digito, Mamuriane, tuo.
- Non opus est digito: totum tibi Ceston habeto,
- Si deest nil aliud, Mamuriane, tibi.
- Sed si nec focus est nudi nec sponda grabati
- Nec curtus Chiones Antiopesve calix,
- Cerea si pendet lumbis et scripta lacerna
- Dimidiasque nates Gallica paeda tegit,
- Pasceris et nigrae solo nidore culinae
- Et bibis inmundam cum cane pronus aquam:
- Non culum—neque enim est culus, qui non cacat olim—
- Sed fodiam digito qui superest oculum:
- Nec me zelotypum nec dixeris esse malignum.
- Denique pedica, Mamuriane, satur.
- Fabricio iunctus fido requiescit Aquinus,
- Qui prior Elysias gaudet adisse domos.
- Ara duplex primi testatur munera pili:
- Plus tamen est, titulo quod breviore legis:
- 'Iunctus uterque sacro laudatae foedere vitae,
- Famaque quod raro novit, amicus erat.'
- Cantasti male, dum fututa es, Aegle.
- Iam cantas bene; basianda non es.