Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Vendere: nil debet, fenerat immo magis.'
- 'Quae ratio est igitur?' 'Servos ibi perdidit omnes
- Et pecus et fructus, non amat inde locum.'
- Quis faceret pretium nisi qui sua perdere vellet
- Omnia? Sic Mario noxius haeret ager.
- Vicinus meus est manuque tangi
- De nostris Novius potest fenestris.
- Quis non invideat mihi putetque
- Horis omnibus esse me beatum,
- Iuncto cui liceat frui sodale?
- Tam longe est mihi quam Terentianus,
- Qui nunc Niliacam regit Syenen.
- Non convivere, nec videre saltem,
- Non audire licet, nec urbe tota
- Quisquam est tam prope tam proculque nobis.
- Migrandum est mihi longius vel illi.
- Vicinus Novio vel inquilinus
- Sit, si quis Novium videre non volt.
- Ne gravis hesterno fragres, Fescennia, vino,
- Pastillos Cosmi luxuriosa voras.
- Ista linunt dentes iantacula, sed nihil obstant,
- Extremo ructus cum redit a barathro.
- Quid quod olet gravius mixtum diapasmate virus
- Atque duplex animae longius exit odor?
- Notas ergo nimis fraudes deprensaque furta
- Iam tollas et sis ebria simpliciter.
- Alcime, quem raptum domino crescentibus annis
- Labicana levi caespite velat humus,
- Accipe non Pario nutantia pondera saxo,
- Quae cineri vanus dat ruitura labor,
- Sed faciles buxos et opacas palmitis umbras
- Quaeque virent lacrimis roscida prata meis
- Accipe, care puer, nostri monimenta doloris:
- Hic tibi perpetuo tempore vivet honor.