Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. 'Errat' ait 'si quis Mario putat esse necesse
  2. Vendere: nil debet, fenerat immo magis.'
  3. 'Quae ratio est igitur?' 'Servos ibi perdidit omnes
  4. Et pecus et fructus, non amat inde locum.'
  5. Quis faceret pretium nisi qui sua perdere vellet
  6. Omnia? Sic Mario noxius haeret ager.
  1. Vicinus meus est manuque tangi
  2. De nostris Novius potest fenestris.