Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Victa est pondere cum suo repente,
  2. Et postquam domino nihil timebat,
  3. Securo ruit incruenta damno.
  4. Tantae, Regule, post metum querellae
  5. Quis curam neget esse te deorum,
  6. Propter quem fuit innocens ruina?
  1. Os et labra tibi lingit, Manneia, catellus:
  2. Non miror, merdas si libet esse cani.
  1. Uxorem habendam non putat Quirinalis,
  2. Cum velit habere filios, et invenit
  3. Quo possit istud more: futuit ancillas
  4. Domumque et agros implet equitibus vernis.
  5. Pater familiae verus est Quirinalis.
  1. Venderet excultos colles cum praeco facetus