Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Est, non est quod agas, Attale, semper agis.
  2. Si res et causae desunt, agis, Attale, mulas.
  3. Attale, ne quod agas desit, agas animam.
  1. Sportula, Cane, tibi suprema nocte petita est
  2. Occidit puto te, Cane, quod una fuit.
  1. A servo scis te genitum blandeque fateris,
  2. Cum dicis dominum, Sosibiane, patrem.
  1. Haec quae pulvere dissipata multo
  2. Longas porticus explicat ruinas,
  3. En quanto iacet absoluta casu.