Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Inque ipsos vultus serperet atra lues,
  2. Siccis ipse genis flentes hortatus amicos
  3. Decrevit Stygios Festus adire lacus.
  4. Nec tamen obscuro pia polluit ora veneno
  5. Aut torsit lenta tristia fata fame,
  6. Sanctam Romana vitam sed morte peregit
  7. Dimisitque animam nobiliore rogo.
  8. Hanc mortem fatis magni praeferre Catonis
  9. Fama potest: huius Caesar amicus erat.
  1. Semper agis causas et res agis, Attale, semper:
  2. Est, non est quod agas, Attale, semper agis.
  3. Si res et causae desunt, agis, Attale, mulas.
  4. Attale, ne quod agas desit, agas animam.
  1. Sportula, Cane, tibi suprema nocte petita est
  2. Occidit puto te, Cane, quod una fuit.
  1. A servo scis te genitum blandeque fateris,
  2. Cum dicis dominum, Sosibiane, patrem.
  1. Haec quae pulvere dissipata multo
  2. Longas porticus explicat ruinas,
  3. En quanto iacet absoluta casu.