Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Fama potest: huius Caesar amicus erat.
  1. Semper agis causas et res agis, Attale, semper:
  2. Est, non est quod agas, Attale, semper agis.
  3. Si res et causae desunt, agis, Attale, mulas.
  4. Attale, ne quod agas desit, agas animam.
  1. Sportula, Cane, tibi suprema nocte petita est
  2. Occidit puto te, Cane, quod una fuit.
  1. A servo scis te genitum blandeque fateris,
  2. Cum dicis dominum, Sosibiane, patrem.
  1. Haec quae pulvere dissipata multo
  2. Longas porticus explicat ruinas,
  3. En quanto iacet absoluta casu.
  4. Tectis nam modo Regulus sub illis
  5. Gestatus fuerat recesseratque,
  6. Victa est pondere cum suo repente,
  7. Et postquam domino nihil timebat,
  8. Securo ruit incruenta damno.
  9. Tantae, Regule, post metum querellae
  10. Quis curam neget esse te deorum,
  11. Propter quem fuit innocens ruina?
  1. Os et labra tibi lingit, Manneia, catellus:
  2. Non miror, merdas si libet esse cani.
  1. Uxorem habendam non putat Quirinalis,
  2. Cum velit habere filios, et invenit
  3. Quo possit istud more: futuit ancillas
  4. Domumque et agros implet equitibus vernis.
  5. Pater familiae verus est Quirinalis.
  1. Venderet excultos colles cum praeco facetus
  2. Atque suburbani iugera pulchra soli,
  3. 'Errat' ait 'si quis Mario putat esse necesse
  4. Vendere: nil debet, fenerat immo magis.'
  5. 'Quae ratio est igitur?' 'Servos ibi perdidit omnes
  6. Et pecus et fructus, non amat inde locum.'
  7. Quis faceret pretium nisi qui sua perdere vellet
  8. Omnia? Sic Mario noxius haeret ager.
  1. Vicinus meus est manuque tangi
  2. De nostris Novius potest fenestris.