Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Si dicet 'Quare non tamen ipse venit?',
  2. Sic licet excuses 'Quia qualiacumque leguntur
  3. Ista, salutator scribere non potuit.'
  1. Laevia sex cyathis, septem Iustina bibatur,
  2. Quinque Lycas, Lyde quattuor, Ida tribus.
  3. Omnis ab infuso numeretur amica Falerno,
  4. Et quia nulla venit, tu mihi, Somne, veni.
  1. Nostris versibus esse te poetam,
  2. Fidentine, putas cupisque credi?
  3. Sic dentata sibi videtur Aegle
  4. Emptis ossibus Indicoque cornu;
  5. Sic quae nigrior est cadente moro,
  6. Cerussata sibi placet Lycoris.
  7. Hac et tu ratione qua poeta es,
  8. Calvus cum fueris, eris comatus.
  1. Nullus in urbe fuit tota qui tangere vellet
  2. Uxorem gratis, Caeciliane, tuam,
  3. Dum licuit: sed nunc positis custodibus ingens