Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Verona licet audiente dicam,
- Vicit, Maxime, Passerem Catulli.
- Tanto Stella meus tuo Catullo
- Quanto passere maior est columba.
- Quod magni Thraseae consummatique Catonis
- Dogmata sic sequeris, salvos ut esse velis,
- Pectore nec nudo strictos incurris in ensis,
- Quod fecisse velim te, Deciane, facis.
- Nolo virum facili redimit qui sanguine famam,
- Hunc volo, laudari qui sine morte potest.
- Bellus homo et magnus vis idem, Cotta, videri:
- Sed qui bellus homo est, Cotta, pusillus homo est.
- Petit Gemellus nuptias Maronillae
- Et cupit et instat et precatur et donat.
- Adeone pulchra est? immo foedius nil est.
- Quid ergo in illa petitur et placet? Tussit.
- Cum data sint equiti bis quina nomismata, quare
- Bis decies solus, Sextiliane, bibis?