Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Nunc ostendere Canium Tarentos.
- Vade salutatum pro me, liber: ire iuberis
- Ad Proculi nitidos, officiose, lares.
- Quaeris iter, dicam. Vicinum Castora canae
- Transibis Vestae virgineamque domum;
- Inde sacro veneranda petes Palatia clivo,
- Plurima qua summi fulget imago ducis.
- Nec te detineat miri radiata colossi
- Quae Rhodium moles vincere gaudet opus.
- Flecte vias hac qua madidi sunt tecta Lyaei
- Et Cybeles picto stat Corybante tholus.
- Protinus a laeva clari tibi fronte Penates
- Atriaque excelsae sunt adeunda domus.
- Hanc pete: ne metuas fastus limenque superbum:
- Nulla magis toto ianua poste patet,
- Nec propior quam Phoebus amet doctaeque sorores.
- Si dicet 'Quare non tamen ipse venit?',
- Sic licet excuses 'Quia qualiacumque leguntur
- Ista, salutator scribere non potuit.'
- Laevia sex cyathis, septem Iustina bibatur,
- Quinque Lycas, Lyde quattuor, Ida tribus.
- Omnis ab infuso numeretur amica Falerno,
- Et quia nulla venit, tu mihi, Somne, veni.
- Nostris versibus esse te poetam,
- Fidentine, putas cupisque credi?
- Sic dentata sibi videtur Aegle
- Emptis ossibus Indicoque cornu;
- Sic quae nigrior est cadente moro,
- Cerussata sibi placet Lycoris.
- Hac et tu ratione qua poeta es,
- Calvus cum fueris, eris comatus.
- Nullus in urbe fuit tota qui tangere vellet
- Uxorem gratis, Caeciliane, tuam,
- Dum licuit: sed nunc positis custodibus ingens
- Turba fututorum est: ingeniosus homo es.
- Moechus erat: poteras tamen hoc tu, Paula, negare.
- Ecce vir est: numquid, Paula, negare potes?
- Dimidium donare Lino quam credere totum
- Qui mavolt, mavolt perdere dimidium.
- O mihi curarum pretium non vile mearum,
- Flacce, Antenorei spes et alumne laris,
- Pierios differ cantusque chorosque sororum;
- Aes dabit ex istis nulla puella tibi.
- Quid petis a Phoebo? nummos habet arca Minervae;
- Haec sapit, haec omnes fenerat una deos.
- Quid possunt hederae Bacchi dare? Pallados arbor
- Inclinat varias pondere nigra comas.
- Praeter aquas Helicon et serta lyrasque dearum
- Nil habet et magnum, sed perinane sophos.
- Quid tibi cum Cirrha? quid cum Permesside nuda?
- Romanum propius divitiusque forum est.
- Illic aera sonant: at circum pulpita nostra
- Et steriles cathedras basia sola crepant.
- Pulchre valet Charinus, et tamen pallet.
- Parce bibit Charinus, et tamen pallet.
- Bene concoquit Charinus, et tamen pallet.
- Sole utitur Charinus, et tamen pallet.
- Tingit cutem Charinus, et tamen pallet.
- Cunnum Charinus lingit, et tamen pallet.
- Indignas premeret pestis cum tabida fauces
- Inque ipsos vultus serperet atra lues,
- Siccis ipse genis flentes hortatus amicos
- Decrevit Stygios Festus adire lacus.
- Nec tamen obscuro pia polluit ora veneno
- Aut torsit lenta tristia fata fame,
- Sanctam Romana vitam sed morte peregit
- Dimisitque animam nobiliore rogo.
- Hanc mortem fatis magni praeferre Catonis
- Fama potest: huius Caesar amicus erat.
- Semper agis causas et res agis, Attale, semper:
- Est, non est quod agas, Attale, semper agis.
- Si res et causae desunt, agis, Attale, mulas.
- Attale, ne quod agas desit, agas animam.
- Sportula, Cane, tibi suprema nocte petita est
- Occidit puto te, Cane, quod una fuit.
- A servo scis te genitum blandeque fateris,
- Cum dicis dominum, Sosibiane, patrem.
- Haec quae pulvere dissipata multo
- Longas porticus explicat ruinas,
- En quanto iacet absoluta casu.
- Tectis nam modo Regulus sub illis
- Gestatus fuerat recesseratque,
- Victa est pondere cum suo repente,
- Et postquam domino nihil timebat,
- Securo ruit incruenta damno.
- Tantae, Regule, post metum querellae
- Quis curam neget esse te deorum,
- Propter quem fuit innocens ruina?
- Os et labra tibi lingit, Manneia, catellus:
- Non miror, merdas si libet esse cani.
- Uxorem habendam non putat Quirinalis,
- Cum velit habere filios, et invenit
- Quo possit istud more: futuit ancillas
- Domumque et agros implet equitibus vernis.
- Pater familiae verus est Quirinalis.
- Venderet excultos colles cum praeco facetus
- Atque suburbani iugera pulchra soli,
- 'Errat' ait 'si quis Mario putat esse necesse
- Vendere: nil debet, fenerat immo magis.'
- 'Quae ratio est igitur?' 'Servos ibi perdidit omnes
- Et pecus et fructus, non amat inde locum.'
- Quis faceret pretium nisi qui sua perdere vellet
- Omnia? Sic Mario noxius haeret ager.
- Vicinus meus est manuque tangi
- De nostris Novius potest fenestris.
- Quis non invideat mihi putetque
- Horis omnibus esse me beatum,
- Iuncto cui liceat frui sodale?
- Tam longe est mihi quam Terentianus,
- Qui nunc Niliacam regit Syenen.
- Non convivere, nec videre saltem,
- Non audire licet, nec urbe tota
- Quisquam est tam prope tam proculque nobis.
- Migrandum est mihi longius vel illi.
- Vicinus Novio vel inquilinus
- Sit, si quis Novium videre non volt.
- Ne gravis hesterno fragres, Fescennia, vino,
- Pastillos Cosmi luxuriosa voras.
- Ista linunt dentes iantacula, sed nihil obstant,
- Extremo ructus cum redit a barathro.
- Quid quod olet gravius mixtum diapasmate virus
- Atque duplex animae longius exit odor?
- Notas ergo nimis fraudes deprensaque furta
- Iam tollas et sis ebria simpliciter.
- Alcime, quem raptum domino crescentibus annis
- Labicana levi caespite velat humus,
- Accipe non Pario nutantia pondera saxo,
- Quae cineri vanus dat ruitura labor,
- Sed faciles buxos et opacas palmitis umbras
- Quaeque virent lacrimis roscida prata meis
- Accipe, care puer, nostri monimenta doloris:
- Hic tibi perpetuo tempore vivet honor.
- Cum mihi supremos Lachesis pervenerit annos,
- Non aliter cineres mando iacere meos.
- Garris in aurem semper omnibus, Cinna,
- Garrire et illud teste quod licet turba.
- Rides in aurem, quereris, arguis, ploras,
- Cantas in aurem, iudicas, taces, clamas,
- Adeoque penitus sedit hic tibi morbus,
- Ut saepe in aurem, Cinna, Caesarem laudes.
- Quod numquam maribus iunctam te, Bassa, videbam
- Quodque tibi moechum fabula nulla dabat,
- Omne sed officium circa te semper obibat
- Turba tui sexus, non adeunte viro,
- Esse videbaris, fateor, Lucretia nobis:
- At tu, pro facinus, Bassa, fututor eras.